True Christian Religion (Ager) n. 845

Previous Number Next Number See English 

845. Dum interrogantur num firmiter credant, quod omnes in terram Canaanem venturi sint, dicunt quod tunc omnes, et quod tunc Judaei defuncti resurrecturi sint, et quod ex sepulcris suis intraturi terram illam. Cum regeritur, quod nequaquam possint exire sepulcris, quoniam ipsi post mortem vivunt; respondent quod tunc descensuri sint, ac intraturi sua corpora, et sic victuri. Cum dicitur, quod terra illa non possit capax esse omnium, respondent quod tunc ampliabitur. Cum dicitur, quod regnum Messiae, quia Filius Dei est, non futurum sit super terra, sed in caelo, respondent quod terra Canaan tunc futura sit caelum. Cum dicitur, quod non sciant ubi Bethlechem Ephrataea, ubi Messias nascetur, secundum praedictionem apud Micham (v. 1 (B.A.2)); et apud Davidem (Psalm. cxxxii. 6), respondent quod Mater Messiae usque ibi paritura sit; et aliqui, quod ubi illa parit, ibi sit Bethlechem. Cum dicitur, quomodo potest Messias habitare cum tam malis, et hoc confirmatur per plura loca ex Jeremia, et imprimis ex Cantico Mosis (Deutr. xxxii.), quod pessimi sint, respondent quod inter Judaeos tam boni quam mali sint, et quod mali ibi intellecti sint. Cum dicitur, quod ortus illorum sit ex Cananitide, et ex scortatione Judae cum sua nuru (Genes. xxxviii.), respondent quod non fuerit scortatio; at cum regeritur, quod usque Judas mandaverit ut illa propter scortationem educeretur, et combureretur, abeunt consultaturi, et post consultationem dicunt, quod modo fuerit leviratus, quem non secundus ejus filius Onan, nec tertius ejus filius Schelah praestitit; et his addunt, quod perplurimi ex illis ex tribu Levi sint, cui fuit presbyterium; "Sufficit, quod omnes simus ex lumbis Abrahami." Cum dicitur illis, quod interius in Verbo sensus spiritualis sit, in quo multum agitur de Christo seu Messia, respondent quod non ita sit; at quidam ex illis dicunt, quod interius in Verbo, seu in fundo ejus, non sit nisi quam aurum. Praeter similia alia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church