832. Est Mahumedanis, sicut omnibus gentibus quae agnoscunt Deum unum, ac amant justum, et faciunt bonum ex religione, suum caelum; sed extra Christianum. Ast caelum Mahumedanum in duos est distinctum: in inferiori vivunt honeste cum pluribus uxoribus; sed inde non alii in caelum superius elevantur, quam qui abdicant pellices, et agnoscunt Dominum Salvatorem nostrum, et simul Ipsius dominium super caelum et infernum. Audivi quod illis impossibile sit cogitare Deum Patrem et Dominum nostrum esse unum; sed quod illis possibile sit credere, quod dominetur super caelos et inferna, quia filius Dei Patris est; haec fides apud illos est, per quam ascensus in superius caelum illis a Domino datur.