828. DE MAHUMEDANIS IN MUNDO SPIRITUALI.
Mahumedani in mundo spirituali apparent post Pontificios in occidente, et faciunt sicut ambitum; quod appareant proxime post Christianos, est quia Dominum nostrum agnoscunt pro Maximo Propheta, Sapientissimo omnium, qui missus est in mundum ut doceret homines, et quoque pro Filio Dei. Quisque in illo mundo habitat ad distantiam a meditullio, ubi sunt Christiani, secundum confessionem Domini et unius Dei; nam illa conjungit animos caelo, et facit distantiam ob oriente, super quo est Dominus.