826. Apparet quandoque Parisiensibus qui in mundo spirituali in societate sunt, quaedam mulier in media altitudine. in vestitu splendido, et in facie tanquam sancta; et dixit se esse Genovevam: sed cum quidam incipiunt adorare illam, tunc illico mutatur ejus facies, et quoque vestis, et {1}fit similis feminae vulgari, et reprehendit illos, quod velint adorare feminam, quae apud socias suas non plus in aestimatione est quam sicut ancilla, mirans quod homines mundi talibus nugis captentur.