True Christian Religion (Ager) n. 818

Previous Number Next Number See English 

818. Post ultimum judicium (quod in mundo spirituali factum est anno 1757), status omnium, et sic etiam illorum, ita mutatus est, quod non liceat se congregare in coetus, sicut prius; sed cuivis amori tam bono quam malo, ordinatae sint viae, quas illi, qui e mundo alluunt, illico intrant, ac vadunt ad societates amoribus illorum correspondentes: sic feruntur mali ad societates, quae in inferno sunt, ac boni ad societates quae in caelo sunt: sic cautum est, ne sicut prius artificiales caelos sibi forment. Tales societates in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, sunt multiplices; sunt enim totidem, quot sunt genera et species affectionum amoris boni et mali; ac interea antequam vel in caelum elevantur, vel in infernum dejiciuntur, sunt in conjunctione spirituali cum hominibus mundi, ex causa quia hi etiam in medio sunt inter caelum et infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church