True Christian Religion (Ager) n. 814

Previous Number Next Number See English 

814. Quoniam Germani sub regimine despotico in particulari in quovis ducatu sunt, ideo non sunt in libertate loquendi et scribendi sicut Batavi et Britanni; et cum libertas loquendi et scribendi coercita est, etiam simul libertas cogitandi, hoc est, perspiciendi res in sua amplitudine coercita tenetur: est enim sicut cisterna fontis circum vallata, ex quo inibi aqua elevatur usque ad orificium venae, unde ipsa vena non salit amplius. Cogitatio est sicut vena; et loquela inde est sicut cisterna. Verbo, influxus se adaptat effluxui; similiter intellectus a superiori ad rationem libertatis eloquendi et egerendi cogitata. Quapropter nobilis illa gens parum litat rebus judicii, sed rebus memoriae; quae causa est quod historiae litterariae imprimis dediti sint, et in libris suis fidant viris famae et eruditionis inter illos, et horum judicia allegent in copia, et subscribant alicui. Status hic illorum repraesentatur in mundo spirituali per virum, qui sub ulnis portat libros; et cum aliquis contendit de aliqua re judicii, inquit, "Dabo tibi responsum;" et illico depromit aliquem librum sub ulna, et praelegit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church