True Christian Religion (Ager) n. 812

Previous Number Next Number See English 

812. Ex illis qui ex Anglia in mundo spirituali sunt, perceptum est quod illis sit duplex theologia, una ex doctrina fidei illorum, et altera ex doctrina charitatis; ex doctrina fidei illis qui sacerdotio initiantur, et ex doctrina charitatis plures e laicis, imprimis illi qui in Scotia et in confiniis ejus commorantur. Cum his solifidiani timent movere lites, quoniam hi pugnant cum illis tam ex Verbo quam ex ratione. Doctrina haec charitatis exstat in oratione quovis die Sabbathi praelecta in templis coram illis qui Sacramentum Cenae obeunt; in qua aperte dicitur quod si non in charitate sunt, et mala ut peccata non fugiunt, se in damnationem aeternam conjiciant; et quod alioqui, si ad Sanctam Communionem accederent, diabolus in illos intraturus esset sicut in Judam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church