True Christian Religion (Ager) n. 805

Previous Number Next Number See English 

805. Urbes, in quibus Hollandi habitant, sunt singulari modo custoditae. Omnes plateae in illis sunt tectae, et in plateis sunt portae, propter causam, ne spectentur e petris et collibus circum. Hoc fit illis propter insitam prudentiam occultandi sua consilia, et non divulgandi suas intentiones; nam talia in mundo spirituali per inspectiones protrahuntur. Cum aliquis animo explorandi statum illorum venit, ille dum exiturus est, ducitur ad portas platearum clausas, et sic reducitur et ducitur ad plures, et hoc usque ad summam molestiam, et tunc emittitur; hoc ob finem ne redeat. Uxores, quae imperium super maritos affectant, habitant ad unum latus urbis, nec saepius cum maritis conveniunt, quam cum invitantur, quod fit civili modo: et tunc illas etiam deducunt ad domos, ubi conjuges absque imperio unius super alterum vivunt, et ostendunt quam ornatae et mundae illorum domus sunt, et quam jucundum vitae illis est, et quod haec sint illis ex mutuo et {1}conjugali amore. Illae, quae ad haec attendunt, et afficiuntur, desistunt a dominio, et una vivunt; et tunc nanciscuntur habitationem proprius ad medium, et vocantur angeli. Causa est, quia amor vere {2}conjugalis est amor caelestis, qui est absque imperio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church