True Christian Religion (Ager) n. 80

Previous Number Next Number See English 

80. Quintum Memorabile: - Quondam unus satanas cum venia ex inferno ascendit una cum femina, et accessit ad domum ubi eram: quibus visis occlusi fenestram, attamen trans illam cum illis loquebar, et quaesivi satanam unde veniret: dixit, ex consortio suorum. Et quaesivi unde femina; dixit similiter. Haec erat ex turba sirenum, quae callent per phantasias sibi inducere omnes habitus et figuras pulchritudinis et ornatus: nunc figurant pulchritudinem Veneris, nunc decorem oris sicut esset Parnassis, nunc exornant se sicut reginae coronis et chlamydibus, et super baculo argenteo innixae magnifice ambulant. Tales in mundo spirituum sunt meretrices, et phantasiis student. Phantasia fit per cogitationem sensualem occlusis ideis ex cogitatione aliqua interiore. Quaesivi satanam, num illa esset ejus uxor. Respondit, "Quid uxor? hoc nescio, et nescit societas mea; est mea meretrix." Et tunc illa inspiravit viro lasciviam, quod etiam sirenes dextre callent; qua recepta osculatus est illam, et dixit, "Ah mea Adonis." [2.] Sed ad seria. Interrogavi satanam, quae ejus functio; et ait, "Functio mea est eruditio; videsne laurum super capite meo?" Hanc Adonis ejus per artem suam conflavit, et a tergo imposuit. Et dixi, "Quoniam e societate, ubi magisteria sunt, advenis, dic mihi quid credis et quid credunt consocii tui de Deo." Retulit, "Deus nobis est universum, quod etiam vocamus naturam, et quod simplices nostratium vocant atmosphaeram, quae illis est aer; at sapientes atmosphaeram quae etiam est aether. Deus caelum, angeli, et similia, de quibus multi multa fabulantur in hoc mundo, sunt vocabula inania, et figmenta capta ex meteoris, quae ludunt coram oculis plurium hic. Suntne omnia, quae super tellure apparent, a sole creata? Numne omni adventu ejus tempore veris nascuntur vermes cum alis et absque alis? et ex calore ejus volucres se mutuo amant et prolificant? et terra aestu ejus tepefacta semina educit in germina, et tandem in fructus ut proles? Annon sic universum est Deus, et natura est Dea, et haec ut universi conjunx concipit, parit, educat, et alit illa?" [3.] Porro interrogavi, quid credit Societas ejus, et ille, de Religione. Respondit, "Quod religio nobis prae vulgo eruditis, non sit nisi quam fascinum plebis, quod circum sensitiva et imaginaria illorum mentis est sicut aura, in qua volant pietatis ideae tanquam papiliones in aere; et fides illorum, quae connectit ideas illas sicut in catenam, tanquam bombyx in volvulo serico, e quo evolat ut rex papilionum; amat enim communio inerudita imagines supra sensualia corporis et inde cogitationis, propter cupidinem ut volent; ita etiam faciunt sibi alas, ut sicut aquilae elevent se, et se jactent coram terricolis, dicturi, `Ecce me.' Nos autem credimus quod vidimus, et amamus quod tangimus." Et tunc tetigit meretricem suam, et dixit, "Hoc credo, quia video et tango; verum nos talia ludibria per speculares nostras fenestras ejicimus, et sufflatu risus abigimus." [4.] Postea quaesivi, quid una cum consociis credit de caelo et inferno. Respondit cum cachinno, "Quid caelum nisi firmamentum aethereum in sua altitudine, et quid angeli ibi nisi quam maculae errantes circum solem? et archangeli nisi quam cometae cum longa cauda, super qua habitat eorum turba? Et quid infernum nisi paludes, ubi ranae et crocodili in phantasia illorum sunt diaboli? Praeter has ideas de caelo et inferno, reliqua sunt nugae, a quodam primate ad capessendum gloriam a populo ignaro introductae." Sed haec omnia locutus est, prorsus ut de illis cogitaverat in mundo, nesciens quod viveret post mortem, et oblitus omnium, quae, dum primum intravit mundum spirituum, audivit; quare etiam ad interrogationem de vita post mortem retulit quod sit ens imaginarium, et quod forte aliquod effluviosum exsurgens ex cadavere in tumulo in forma sicut homo, aut quoddam quod vocatur spectrum, de quo fabulantur aliqui, tale quid in phantasias hominum introduxerat. His auditis non potui amplius retinere risum, quin erumperet; et dixi, "Satana, insanis insaniendo. Quid tu nunc? Esne in forma homo? numne loqueris, vides, audis, gradiris? Reminiscere, quod vixeris in alio mundo, cujus oblitus es, et quod nunc post mortem vivas, et quod locutus sis prorsus sicut prius." Et data est ei reminiscentia, et recordatus est, et tunc puduit illum, et clamavit. "Insanio, vidi caelum supra, et audivi angelos ibi locutos ineffabilia; sed hoc quando huc nuper allui: at nunc retinebo hoc narraturus sociis meis, a quibus recessi, et forte tunc pudebit illos similiter." Ac tenuit in ore quod illos vocaret insanos; sed sicut descendit, oblivio expulit reminiscentiam, et cum ibi erat, insanivit consimiliter; et vocavit illa, quae a me audivit, insanias. Talis est status cogitationis et sermocinationis satanarum post mortem. Vocantur Satanae illi, qui confirmaverunt apud se falsa usque ad fidem, et Diaboli illi qui confirmaverunt mala apud se per vitam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church