789. Praeterea de hac ecclesia, qualis futura est, reliqui Prophetae multis in locis praedixerunt, ex quibus haec pauca adducentur. Apud Sachariam, "Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux:...in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma;...et Jehovah erit in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (xiv. 7-9). Apud Joelem, "Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte;...et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem" (iv. (B.A. iii.) 17-21). Apud Jeremiam, "Tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali" (iii. 17; Apoc.xxi. 24, 26). Apud Esaiam, "Oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et ... funes ejus non avellentur" (xxxiii. 20). (2.) In his locis per "Hierosolymam" intelligitur Sancta Hierosolyma nova, descripta in Apocalypsi (xxi.); per quam intelligitur Nova Ecclesia. Iterum apud Esaiam, "Exibit virga de trunco Jischaji,...et erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum ejus. Quare commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo juvenis et saginatum una, puerque parvus ducet eos;... juvenca et ursus pascent, una cubabunt fetus eorum;...quin ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; non facient malum, neque corrumpent se in toto monte sanctitatis meae; quia plena erit terra scientia Jehovae. ...Fiet in die illo, Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, ...gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria" (xi. 1, 5-10). Quod talia nondum in ecclesiis, et minus in ultima, exstiterint, notum est. Apud Jeremiam, "Ecce dies venientes,...quibus pangam foedus novum;... et hoc erit foedus....dabo legem meam in medio eorum, et super cor scribam illam, eroque illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum.... omnes cognoscent Me a minimo eorum usque ad maximum eorum" (xxxi. 31-34; Apoc. xxi. 3). (3.) Quod haec in ecclesiis ante hac non data sint, etiam notum est, causa fuit quia non adiverunt Deum visibilem, quem omnes cognoscent, et quia Ipse est Verbum, seu Lex, quam ponet in medio eorum, et super cor scribet illam. Apud Esaiam, "Propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, ac salus ejus sicut lampas ardeat;...et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris corona decoris..., et cidaris regni in manu Dei tui;....beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur..... Ecce salus tua veniet, ecce merces ejus cum Ipso...et vocabunt illos, {1}populum sanctitatis, {2}redemptos Jehovae, et tu vocaberis quaesita urbs,et non deserta" ({3}lxii. 1-4, 11, 12)).