True Christian Religion (Ager) n. 781

Previous Number Next Number See English 

781. QUOD HOC PER "NOVUM CAELUM" ET "NOVAM TERRAM," ET INDE DESCENDENTEM "NOVAM HIEROSOLYMAM" IN APOCALYPSI, INTELLIGATUR.

Legitur in Apocalypsi, "Vidi novum caelum et novam terram, quia prius caelum et prior terra transiit. .... Et Ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo" (xxi. 1, 2). Simile etiam legitur apud Esaiam, "Ecce Ego creans caelum novum et terram novam;...{1}laetamini et exsultate in aeternitates;...et ecce Ego creaturus sum Hierosolymam exsultationem, et populum ejus laetitiam" (lxv. 17, 18). Quod novum caelum ex Christianis, qui in mundo agnoverunt, et post excessum e mundo agnoscere potuerunt, quod Dominus sit Deus caeli et terrae, secundum Ipsius verba apud Matthaeum (xxviii. 18), a Domino hodie formetur, supra in hoc capite detectum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church