True Christian Religion (Ager) n. 767

Previous Number Next Number See English 

767. Homo qui in fide in Dominum est, et in charitate erga proximum, est ecclesia in particulari. Ecclesia in communi ex similibus componitur. Hoc mirabile est, quod omnis angelus aspiciat Dominum, in quacunque conversione corporis et faciei sit, ante se; est enim Dominus Sol caeli angelici; hic est qui coram oculis eorum, dum in spirituali meditatione sunt, apparet. Simile fit apud hominem in mundo, in quo est ecclesia, quoad visum ejus spiritus; sed quia hic obvelatur visu naturali, cui adblandiuntur reliqui sensus, quorum objecta sunt talia quae corporis et mundi sunt, ignoratur hic status spiritus ejus. Hic aspectus Domini in quacunque conversione, trahit originem ex eo, quod omne verum, ex quo sapientia et fides, et omne bonum, per quod amor et charitas, sint a Domino, et quod sint Domini apud illum; et inde unumquodvis verum sapientiae est sicut speculum in quo Dominus, et omne bonum amoris est imago Domini: inde hoc mirabile est. (2.) Spiritus autem malus perpetuo se avertit a Domino, et jugiter spectat ad suum amorem, et hoc quoque in omni conversione corporis et faciei ejus: causa eadem est, sed vice versa; nam omne malum est in quadam forma imago amoris regnantis ejus, et falsum inde sistit illam imaginem ut in speculo. (3.) Quod tale quid etiam implantatum sit naturae, concludi potest a quibusdam germinationibus inter herbacea, quibus circumstipantur, quod enitentur super illa in altum, ut aspiciant solem; tum quod aliquae ab oriente ad occasum diei se vertant ad illum, ut sic sub ejus auspicio maturescant. Nec in dubio sum, quin omni termiti et palmiti cujusvis arboris similis conatus et nisus insit; sed quia illis non elasticum flexionis et conversionis est, subsistit actus. Quod etiam omnes gurgites aquae et syrtes oceani sponte sua circumferantur secundum communem solis progressum, patet inquisitori. (4.) Quid non homo, qui ad imaginem Dei creatus est, nisi insitum illum conatum et nisum a Creatore per dotem liberi sui arbitrii aliunde vertat? Hoc quoque assimilari potest sponsae, quod aliquid imaginis sponsi visu spiritus sui jugiter ferat, et in ejus donis, sicut in speculis, illum videat, ac adventum illius discupiat, et quod venientem excipiat gaudio, in quod amor pectoris ejus exultat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church