True Christian Religion (Ager) n. 764

Previous Number Next Number See English 

764. QUOD POST HANC NOCTEM SEQUATUR MANE; ET QUOD ADVENTUS DOMINI SIT ILLUD.

Quoniam status successivi ecclesiae in communi et in particulari, per quatuor tempora anni, quae sunt ver, aestas, autumnus et hiems, et per quatuor tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox, in Verbo describuntur, et quia hodierna ecclesia in Christianismo est nox, sequitur, quod nunc instet mane, hoc est, primum ecclesiae novae. Quod successivi status ecclesiae, per quatuor status lucis diei in Verbo describantur, constat ex his locis ibi:

"Usque ad vesperam et mane, bis mille trecenta, tunc...justificabitur sanctum....visio vesperae et mane,...veritas est" (Dan. viii. 14, {1}26). "Ad Me clamans e Seir...,{2}Custos, quid de nocte? Dixit custos, venit mane, etiamque nox" (Esai. xxi. 11, 12). "Venit finis, venit mane super te, habitator terrae; ecce dies venit, exivit mane" (Ezech. vii. 6, 7, 10). "Jehovah...in mane, in mane judicium suum dabit in lucem, nec deerit" (Zeph. iii. 5). "Deus in medio ejus,... adjuvabit {3}eam Deus cum spectat mane"(Psalm. xlvi. 6 (B.A. 5)). "Exspectavi Jehovam, exspectat...anima mea Dominum a custodientibus mane, custodientes mane,...quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem" (Psalm. cxxx. 5-8). (2.) In his locis per "vesperam" et "noctem" intelligitur ultimum tempus ecclesiae, et per "mane" primum ejus. Ipse Dominus etiam vocatur Mane in his locis:

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis,...Ille sicut lux mane,...mane sine nubibus" (2 Sam. xxiii. 3, 4). "Ego sum radix et genus Davidis, stella splendida et matutina" (Apoc. xxii. 16). "Ex utero aurorae tibi ros juventutis tuae" (Psalm. cx. 3):

haec de Domino. Quoniam Dominus est Mane, ideo etiam e sepulcro surrexit primo mane, inchoaturus novam ecclesiam (Marc. xvi. 2, 9). (3.) Quod adventus Domini exspectandus sit, constat manifeste ex praedictione de illo a Domino, apud Matthaeum:

"Considente" Jesu "super Monte Olivarum, accesserunt ad Ipsum discipuli...,dicentes, Dic nobis,...quodnam signum Tui adventus et consummationis saeculi?" (xxiv. 3.) "Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: et tunc apparebit signum Filii hominis..., et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria" (ibid. vers. 29, 30; Marc. xiii. 26; Luc. xxi. 27). "Sicut dies Noe, sic etiam erit adventus Filii hominis... propterea vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet" (ibid. vers. 37, 39, 44, 46). Apud Lucam:

"Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra?" (xviii. 8.) Apud Johannem:

Jesus dixit de Johanne, "Si illum volo manere donec venio" (xxi. 22, 23). (4.) In Actis Apostolorum:

Dum viderunt Jesum sublatum in caelum, "viri duo stabant apud illos in vestitu albo, et dicebant, Jesus, qui sublatus est a vobis in caelum, sic veniet, quemadmodum vidistis Ipsum euntem in caelum"(i.9-11) In Apocalypsi:

"Dominus Deus sanctorum prophetarum, misit angelum suum ad monstrandum servis suis, quae oportet fieri. Ecce venio...; beatus, qui servat {4}verba prophetiae libri hujus; et ecce venio..., et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (xxii. 6, 7, 12). Et adhuc, "Ego Jesus misi angelum meum ad testandum vobis haec in ecclesiis; Ego sum Radix et Genus Davidis, stella splendida et matutina..Spiritus et sponsa dicunt, Veni; et qui audit, dicito Veni; et qui sitit, Venito; et qui vult, sumito aquam vitae gratis" (ibid. vers. 16, 17). Et adhuc, "Dicit, qui testatur haec. Etiam venio..;Amen, etiam veni Domine Jesu. Gratia Domini Jesu Christi cum omnibus vobis, Amen"(ibid. vers. 20, 21).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church