True Christian Religion (Ager) n. 740

Previous Number Next Number See English 

740. His peractis audita est vox e caelo ad angelum tubae, "Elige decem ex omnibus convocatis, et introduc illos ad nos; audivimus a Domino, quod praeparaturus sit illos, ne calor et lux, seu amor et sapientia nostri caeli, per tres dies inferant illis aliquam noxam." Et electi sunt decem, et secuti angelum; et ascenderunt per tramitem clivosum in quendam collem, et ab hoc in montem, super quo erat illorum angelorum caelum, quod prius ad distantiam apparuerat illis sicut expansum in nubibus: et aperiebantur pro illis portae, et postquam transiverunt tertiam, angelus introductor cucurrit ad principem societatis seu caeli illius, et annuntiavit adventum illorum; et princeps respondit, "Assume aliquos ex satellitio meo, et renuntia illis, quod adventus illorum mihi sit acceptus, et introduc illos in anticuriam meam, et distribue cuivis suum conclave cum suo cubiculo; et ex aulicis meis desume aliquos, et ex famulis qui ministrent illis, et qui serviant illis ad nutus:" et factum est ita. At cum introducti sunt ab angelo, quaesiverunt num liceat adire et videre principem; et respondit angelus, "Est nunc mane, et non licet ante tempus meridiei; sunt omnes eousque in suis officiis et in suis operis; sed invitati estis ad prandium; et tunc ad mensam cum principe nostro sedebitis: interea introducam vos in illius palatium, ubi videbitis magnifica et splendida." [2.] Cum adducti sunt ad palatium, primum viderunt illud ab extra. Erat amplum, structum ex porphyrite, et substructum ex jaspide, et ante portam sex columnae altae ex lapide lazuli, tectum ex laminis auri, fenestrae altae ex pellucidissimo crystallo, harum postes etiam ex auro. Post hoc, introducti sunt intus in palatium, et circumducti a conclavi in conclave, et viderunt ornamenta ineffabilis decoris, sub tectis decoramenta caelaturae inimitabilis: juxta parietes positas mensas ex argento conflato cum auro, super quibus erant varia utensilia ex lapidibus pretiosis, et ex integris gemmis in formis caelestibus; et plura, quae non aliquis oculus in terris viderat, et inde nec aliquis sibi fidem inducere potuerat, quod talia in caelo sint. [3.] Cum in stupore ex visis magnificis illis erant, dixit angelus, "Ne miremini; haec quae videtis, non sunt aliqua manu angelica facta et fabricata, sed sunt condita ab Opifice universi, et muneri data principi nostro; quare hic est ars architectonica in ipsa sua arte, et ex hac sunt omnes hujus artis regulae in mundo." Porro dixit angelus, "Vos potestis autumare quod talia fascinent oculos nostros, ac infatuent illos, usque ut credamus illa nostri caeli gaudia esse; sed quia corda nostra non in illis sunt, sunt modo accessoria gaudiis cordium nostrorum; ideo quantum contemplamur illa ut accessoria, ac ut opificia Dei, tantum contemplamur Divinam omnipotentiam et clementiam in illis."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church