True Christian Religion (Ager) n. 724

Previous Number Next Number See English 

724. Haec sicut priora illustrari possunt per varia quae concordant, et quoque quae correspondent; sicut per haec. Quod ad mensum imperatoris et regis non admittantur alii, quam qui in honorifica functione et dignitate sunt; et quod hi quoque, antequam accedunt, amiciant se decoris vestibus, et exornent insignibus, ut accepti accedant et faveantur. Quid non ad Mensam Domini, qui est Dominus dominorum et Rex regum (Apoc. xvii. 14), ad quam omnes vocati et invitati sunt? At solum illi qui spiritualiter digni sunt, et in honorifico vestitu, postquam resurgunt e Mensa, intromittuntur in palatia caeli, et in gaudia ibi, et honorantur ut principes, quia sunt Maximi Regis filii, et postea cottidie discumbunt cum Abrahamo, Isaco et Jacobo (Matth. viii. 11), per quos intelligitur Dominus quoad Divinum caeleste, Divinum spirituale, et Divinum naturale. Eadem illa etiam comparari possunt cum nuptiis in terra, ad quas invitantur solum consanguinei, propinqui et amici sponsi et sponsae; si alius intrat, quidem admittitur, sed quia non habet locum ad mensam, recedit; simile est cum illis qui ad nuptias Domini ut Sponsi cum Ecclesia ut Sponsa, vocati sunt; inter quos sunt propinqui, cognati et amici illi, qui trahunt stemma per regenerationem a Domino. Praeterea quis in mundo initiatur in amicitiam alterius, nisi qui sincero corde ei {1}fidit, et ejus voluntatem facit? Hunc et non alios inter suos numerat, et ei sua bona concredit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church