True Christian Religion (Ager) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Secundum Memorabile: - Quondam audivi insolens murmur e longinquo, et ego in spiritu secutus sum tramitem soni, et accessi. Quum ad principium ejus veni, ecce erat cohors spirituum ratiocinantium de Imputatione et Praedestinatione. Erant Batavi et Britanni, et aliqui ex aliis regnis intermixti, et hi in fine singularum rationum clamaverunt, "Miramur, Miramur." Disceptatio fuit, "cur Deus non omnibus et singulis a Se creatis, et postea ut redemptis, imputat meritum et justitiam Filii sui. Estne omnipotens? potestne si vult Luciferum, Draconem, et omnes hircos facere archangelos? Estne omnipotens? Cur permittit ut injustitia ac impietas diaboli triumphet super Justitiam Filii sui, et super pietatem cultorum Dei? Quid facilius Deo est, quam omnes dignari fide et sic salute? Quid opus nisi verbulo ad hoc? Et si non, facitne contra verba sua, quae sunt, quod velit omnium salutem, et nullius mortem? Dicite itaque, a quo et in quo ergo est causa damnationis illorum qui pereunt. Et tunc quidam Praedestinatianus Supralapsarius ex Batavis dixit, "Estne hoc in beneplacito omnipotentis? Num argilla increpatura est figulum, quod ex se testam lotii faciat?" Et alius dixit, "Salus cujusvis in manu Ipsius est sicut bilanx in ponderantis." [2.] Steterunt ad latera aliqui simplices fide et recti corde, quidam oculis inflammati, quidam sicut stupefacti, quidam sicut inebriati, et quidam sicut suffocati, mussitantes inter se, "Quid nobis cum illis deliriis? Fides illorum infatuavit illos; quae est quod Deus Pater imputet justitiam Filii sui cui vult et quando vult, et mittat Spiritum Sanctum ad operandum justitiae istius auctoramenta; et ne homo sibi granum vindicet in salutis suae ministerio, erit omnino sicut lapis in justificationis negotio, et sicut stipes in spiritualibus." Et tunc quidam ex illis intrusit se in cohortem, et locutus alte dixit, "O dementes, ratiocinatio vestra est de lana caprina. Nescitis plane quod Deus omnipotens sit ipse Ordo, et quod leges ordinis sint myriades, quot nimirum veritates in Verbo, et quod contra illas non possit facere, quia facere contra illas, foret contra Se Ipsum, et sic non modo contra justitiam, sed etiam contra omnipotentiam suam." [3.] Et vidit e longinquo ad dextrum sicut ovem et agnum, et volantem columbam, et ad sinistrum sicut hircum, lupum et vulturem; et dixit, "Creditis quod Deus ex omnipotentia sua possit convertere hircum illum in ovem, vel lupum illum in agnum, vel vulturem illum in columbam, aut vicissim? Minime, est enim contra leges ordinis Ipsius, e quibus ne quidem apex potest cadere in terram, secundum Ipsius verba. Quomodo tunc potest justitiam redemptionis Filii sui inferre in aliquem refractarium contra leges justitiae Ipsius? Quomodo potest ipsa Justitia injustitiam facere, et aliquem praedestinare ad infernum, et conjicere in ignem ad quem diabolus cum facibus in manu stat et fomentat? O dementes, vacui spiritu, fides vestra seduxit vos. Estne illa in manibus vestris sicut laqueus ad captandum columbas?" His auditis, quidam magus ex fide illa fecit sicut laqueum, et appendit in arbore, dicens, "Videbitis quod captaturus sim columbam illam." Et mox advolavit accipiter, ac collum insertavit laqueo, et pependit, et columba viso accipitre praetervolavit. Adstantes mirati sunt, et clamaverunt, "Hic ludus usque est auctoramentum justitiae."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church