True Christian Religion (Ager) n. 689

Previous Number Next Number See English 

689. Quod praeparata sit via per baptisma Johannis, erat causa, quia per illud, ut supra ostensum est, introducti sunt in ecclesiam futuram Domini, et in caelo inserti sunt illis ibi, qui exspectaverunt et desideraverunt Messiam, et sic custoditi ab angelis, ne diaboli ab inferno erumperent, et perderent illos: quare dicitur apud Malachiam, "Quis sustinebit diem adventus Ipsius," et ne Jehovah veniat, et percutiat terram anathemate (iii. [2,] 24 [B.A. iv. 6]). Similiter apud Esaiam, "Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis et excandescentiae [1]irae: ....commovebo caelum, et trepidabit terra e loco suo,.... in die excandescentiae irae Ipsius" (xiii. 6, 9, 13, 22; xxii. 5, [2]12). Item apud Jeremiam, Ille dies vocatur dies vastationis, ultionis et exitii (iv. 9; vii. 32; xlvi. 10, 21; xlvii. 4; xlix. 8, 26). Apud Ezechielem, Dies irae, nubis et caliginis (xiii. 5; xxx. 2, 3, 9; xxxiv. 11, 12; xxxviii. 14, 16, 18, 19). Pariter apud Amosum (v. 13, 18, 20; viii. 3, 9, 13). Apud Joelem, "Magnus dies Jehovae, et terribilis, et quis sustinebit illum" (ii. 1, 2, 11; iii. 2, 4). Et apud [3]Zephaniam, In die illo erit vox clamoris, propinquus dies Jehovae magnus, dies excandescentiae dies hic, dies angustiae et coarctationis, dies vastationis et devastationis; in die excandescentiae Jehovae comedetur tota terra, et consummationem faciet cum omnibus habitatoribus terrae (i. 7-18):

praeter aliis in locis. Ex quibus patet, quod nisi praeparata esset via Jehovae descendenti in mundum per baptisma, cujus effectus in caelo fuit, ut occluderentur inferna, et custodirentur Judaei a totali interitu[, [4]omnes ibi anathemate percussi fuissent, et periissent]: dicit etiam Jehovah ad Mosen, "Momento uno, si ascenderem in medio tui, [5]consumerem" populum (Exod. xxxiii. 5). Quod ita sit, patet clare a verbis Johannis ad turbas exeuntes ut baptizarentur ab illo "Progenies viperarum quisnam monstravit vobis effugere a futura ira" (Matth. iii. 7; Luc. iii. 7). Quod Johannes etiam docuerit Christum et Ipsius adventum, cum baptizabat, videatur Luc. iii. 16; Joh. i. 25, 26, 31-33; iii. 26. Ex his patet, quomodo Johannes praeparavit viam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church