True Christian Religion (Ager) n. 684

Previous Number Next Number See English 

684. [VI.] Quod tertius Usus Baptismi, qui est finalis, sit ut homo regeneretur. Hic usus est ipse usus propter quem Baptismus, ita finalis. Causa est, quia vere Christianus cognoscit et agnoscit Dominum Redemptorum, Jesum Christum; qui quia est Redemptor, etiam est Regenerator; (quod redemptio et regeneratio unum faciant, videatur in capite de Reformatione et Regeneratione, art. III.;) tum quia Christianus possidet Verbum, in quo media regenerationis exstant descripta, et media ibi sunt fides in Dominum, et charitas erga proximum. Hoc idem est cum hoc quod dicitur de Domino, quod Ipse baptizet Spiritu Sancto et Igne (Matth. iii. 11; Marc. i. [1]8-11; Luc. iii. 16; Joh. i. 33). Per "Spiritum Sanctum" intelligitur Divinum Verum fidei, et per "Ignem" Divinum Bonum amoris seu charitatis, utrumque procedens a Domino; quod per "Spiritum Sanctum" intelligatur Divinum Verum fidei, videatur in capite de Spiritu Sancto; et quod per "Ignem" intelligatur Divinum Bonum amoris, in Apocalypsi Revelata, n. 395, 468; et per haec duo fit omnis regeneratio a Domino. Quod Ipse Dominus a Johanne baptizatus sit (Matth. iii. 13-17; Marc. I. 9; Luc. iii. 21, 22), fuit causa, ut non modo in futurum institueret Baptismum, et praeiret exemplo; sed etiam quia glorificavit Humanum suum et hoc Divinum fecit, sicut regenerat hominem, et hunc spiritualem facit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church