True Christian Religion (Ager) n. 682

Previous Number Next Number See English 

682. Per "nomen Domini Jesu Christi," non aliud in Verbo intelligitur, quam agnitio Ipsius et vita secundum praecepta Ipsius; quod "nomen Ipsius" illa significet, videas causam in explicatione Secundi Praecepti in Decalogo, "Non feres nomen.... Dei in vanum" [(Exod. xx. 7)]. Non aliud per "nomen" Domini intelligitur in his locis: Jesus dixit, "Eritis exosi omnibus gentibus propter nomen meum" (Matth. x. 22; xxiv. 9, 10). "Ubi sunt duo aut tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Matth. xviii. 20). "Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (Joh. i. 12). "Multi crediderunt in Nomen Ipsius" (Joh. ii. 23). "Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 17, 18). "Credentes vitam habebunt in nomine Ipsius" (Joh. xx. 31). "Propter nomen meum laborasti, et non defecisti" (Apoc. ii. 3). (Et alibi.) [2.] Quis non videre potest, quod per "nomen Domini" in illis locis non intelligatur solum nomen, sed agnitio Ipsius, quod sit Redemptor et Salvator, et simul obedientia, et tandem fides in Ipsum? In Baptismo enim infans accipit signum crucis super fronte et pectore, quod est signum inaugurationis in agnitionem et cultum Domini. Per "nomen" etiam intelligitur qualitas alicujus; causa est, quia in spirituali mundo omnis secundum qualitatem ejus nominatur; quare per nomen quod Christianus sit, intelligitur qualitas ejus quod fidem in Christum, et quod charitatem erga proximum, a Christo habeat. Hoc intelligitur per "nomen" in Apocalypsi: Inquit Filius hominis, "[1]Habes pauca nomina.. in Sardibus, qui non inquinaverunt vestimenta sua; et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt" (iii. 4). Per "ambulare cum Filio hominis in albis," significatur sequi Dominum, et vivere secundum vera Verbi Ipsius, [3.] Simile per "nomen" intelligitur apud Johannem: Jesus dixit, "Oves vocem meam audiunt, et proprias oves voco nomine tenus, et educo [2]illas; ...coram illis incedo, et oves Me sequuntur. quia sciunt vocem meam; "alienum autem non sequuntur, ....quia non sciunt alienorum vocem" (x. 3-5). "Nomine tenus" est qualitate tenus, qua Christiani sunt, et "sequi Ipsum" est audire vocem Ipsius, hoc est, obedire mandatis ipsius. Hoc nomen accipiunt omnes in Baptismo, est enim in signo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church