True Christian Religion (Ager) n. 634

Previous Number Next Number See English 

634. Sed propalabitur veritas. Quando fides in tres Deos in Christianas ecclesia introducta est, quod factum est a tempore Synodi Nicaenae, omne bonum charitatis et omne verum fidei exsulaverunt, illa duo enim nullatenus consistunt cum cultu mentali trium deorum, et simul cum cultu orali unius Dei; mens enim negat quod os loquitur, et os negat quod mens cogitat; inde fit, quod nec sit fides trium Deorum, neque fides unius. Ex hoc patet, quod templum Christianum ab eo tempore non modo rimas duxerit, sed collapsum sit [1]rudera; et quod ab eo tempore apertus sit puteus abyssi, ex quo ascendit fumus sicut fornacis magnae, et obscuratus est sol et aer, et e quo locustae exiverunt in terram (Apoc. ix. 2, 3): videatur explicatio illorum in Apocalypsi Revelata. Immo ab illo tempore incepta est et increvit desolatio praedicta a Daniele (Matth. xxiv. 15), et ad fidem illam et ejus imputationem congregatae sunt aquilae (vers. 28 ejusdem capitis): per "aquilas" ibi intelliguntur primores ecclesiae sicut lyncei. Si dicitur, quod concilium, in quo consederunt tot episcopi ac viri laureati, unanimis suffragiis illud decreverint, sed quid fidendum est conciliis, cum concilia Romano-Catholica etiam unanimis suffragiis concluserunt vicariatum papalem, invocationem sanctorum, venerationem simulacrorum et ossium, divisionem sanctae eucharistiae, purgatorium, indulgentias, et plura? Et quid fidendum est conciliis, cum Dordrectanum, etiam unanimis suffragiis, decrevit detestabilem praedestinationem, et extulit illam ut palladium religionis? Sed, mi lector, ne crede conciliis, sed sancto Verbo, et adi Dominum, et illustraberis; Ille enim est Verbum, hoc est, Ipsum Divinum Verum ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church