578. Illustrari per comparationes etiam potest, qualis homo foret, si non cooperaretur cum Domino: foret dum percipit et sentit aliquid spirituale caeli et ecclesiae, sicut antipathicum aut discors quid influeret, et sicut putidum in nasum, dissonum in aurem, monstrosum in oculum, ac tetrum in linguam. Si jucundum charitatis et amoenum fidei, influerent in spiritualem organismum mentis illorum, qui in jucundo mali et falsi sunt, hi si jucunda et amoena illa intruderentur, angerentur et cruciarentur, et tandem caderent in deliquium. Organismus ille quia ex perpetuis helicibus consistit, hic apud tales se involveret in spiras, et torqueretur sicut serpens super acervo formicarum. Quod ita sit, ex multa experientia in mundo spirituali mihi testatum factum est.