True Christian Religion (Ager) n. 565

Previous Number Next Number See English 

565. Sequitur nunc aliqua descriptio mere naturalis rationalis et moralis hominis, qui in se spectatus est sensualis, et si pergit, fit corporeus seu carneus: sed descriptio haec fiet in sciagraphia divisa in partes. Sensuale est ultimum vitae mentis hominis, adhaerens et cohaerens quinque sensibus corporis ejus. Is sensualis homo dicitur, qui omnia judicat ex sensibus corporis, et qui non credit, nisi quod oculis videre, et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, reliqua rejiciens. Interiora mentis ejus, quae vident ex luce caeli, clausa sunt, ut nihil veri, quod caeli et ecclesiae est, videat. Talis homo cogitat in extremis, et non interius ex aliqua luce spirituali, quia in crasso lumine naturali est: inde est, quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt tametsi exterius potest loqui pro illis, ardenter secundum spem dominationis et opulentiae per illa. Quod docti et eruditi, qui se confirmaverunt profunde in falsis, et plus qui contra vera Verbi, prae ceteris sensuales sint. [2.] Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quia cogitatio illorum est prope loquelam, ut paene in illa, et sicut in labiis, et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam: tum quod dextre possint confirmare falsa, et quod post confirmationem credant illa vera esse: sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur et confirment, a quibus captatur et persuadetur vulgus. Quod sensuales homines astuti et malitiosi sint prae reliquis. Quod avari, adulteri et dolosi, imprimis sensuales sint, tametsi coram mundo apparent sicut ingeniosi. Quod interiora mentis eorum sint foeda et spurca; quod per illa communicent cum infernis: quod in Verbo dicantur mortui. Quod illi, qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus, quo profundius: quod sphaera spirituum infernalium, conjungat se cum sensuali hominis a tergo; et quod in luce caeli occipitium eorum appareat excavatum. Quod illi qui ratiocinati sunt ex solis sensualibus, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae. [3.] Quod sensualia ultimo loco esse debeant, et non primo, et quod apud hominem sapientem et intelligentem ultimo loco sint, et subjecta interioribus, at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia. Si sensualia ultimo loco sunt, quod per illa aperiatur via ad intellectum, ac elimentur vera per modum extractionis. Quod sensualia illa proxime exstent mundo, et admittant quae e mundo alluunt, et quasi cribrent illa. Quod homo per sensualia communicet cum mundo, et per rationalia cum caelo. Quod sensualia subministrent illa, quae inserviunt interioribus mentis. Quod sint sensualia subministrantia parti intellectuali, et subministrantia parti voluntariae. Quod nisi cogitatio supra sensualia elevatur, homo parum sapiat: quod homo cum cogitatio ejus supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem, et tunc percipiat talia quae defluunt e caelo. Quod ultimum intellectus sit scientificum naturale, et quod ultimum voluntatis sit jucundum sensuale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church