True Christian Religion (Ager) n. 534

Previous Number Next Number See English 

534. Illi qui non explorant se, in similitudine sunt sicut aegri, apud quos sanguis ex occlusis minimis vasis vitiosus est, unde atrophia, somnolentia membrorum, ac morbi acuti chronici, ex spissitudine, tenacitate, acrimonia et aciditate humorum, et inde sanguinis oriundi: at vero illi qui explorant se etiam quoad intentiones voluntatis, in similitudine sunt sicut illi qui a morbis illis sanati sunt, et redeunt in vitam, in qua fuerunt dum juvenes. Illi qui rite explorant se, sunt sicut naves ex Ophiro, auro, argento et pretiosis refertae; at antequam exploraverunt se, sunt sicut naves onustae immundis, quibus exportantur platearum caena et stercora. Illi qui interius explorant se, fiunt sicut fodinae, quarum omnes parietes splendent mineris nobilis metalli; prius autem sicut paludes nidorosae, in quibus sunt colubri et serpentes venenati, qui coruscant squamis, et insecta noxia quae nitent alis. Illi qui non explorant se, sunt sicut ossa arida in valle; at postquam exploraverunt se, sunt sicut eadem ossa, super quae Dominus Jehovih dedit nervos, ascendere fecit carnem, quae obduxit cute, et in quae dedit spiritum, et vixerunt (Ezech. [1]xxxvii. 1-14).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church