True Christian Religion (Ager) n. 523

Previous Number Next Number See English 

523. Perhibetur, quod nemo possit implere legem, et eo minus, quoniam qui praevaricatur contra unum praeceptum decalogi, praevaricatur contra omnia. Verum haec locutionis formula non est sicut sonat; nam hoc ita intelligendum est, quod qui ex proposito aut confirmato agit contra unum praeceptum, ille agat contra reliqua; quoniam ex proposito et confirmato agere, est prorsus negare quod peccatum sit, et quod si dicitur quod sit, id ut nihili rejiciat; et qui ita negat et rejicit peccatum, ille nihili pendit omne quod peccatum vocatur. In hoc propositum veniunt illi, qui non volunt audire aliquid de paenitentia: vicissim autem in propositum credendi in Dominum et amandi proximum veniunt illi, qui per paenitentiam removerunt aliqua mala quae peccata sunt. Hi a Domino in proposito abstinendi a pluribus tenentur; quare si hi ex inscitia aut ex praepollente aliqua concupiscentia peccant, hoc illis non imputatur, quia id sibi non proposuerunt, nec apud se confirmant. Hoc confirmare licet per haec: In mundo spirituali offendi plures, qui in mundo naturali similes aliis vixerant, splendide se vestiendo, laute epulando, cum faenore sicut alii negotiando, ludos scenicos spectando, de amatoribus sicut ex libidine jocando, praeter consimilia alia, et tamen angeli quibusdam inculpabant illa ut mala peccati, et quibusdam non inculpabant illa ut mala, et hos declarabant insontes, illos autem sontes. Ad interrogationem cur ita, cum tamen parilia fecerunt, respondebant, quod ex proposito, intentione et fine omnes contemplentur, et secundum illa distinguant, et quod ideo illos quos finis aut excusat aut damnat, ipsi excusent aut damnent, quoniam finis boni est omnibus in caelo, et finis mali est omnibus in inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church