True Christian Religion (Ager) n. 520

Previous Number Next Number See English 

520. [IV.] Quod Homo nascatur ad omnis generis mala, et quos nisi removeat illa quoad partem per Paenitentiam, maneat in illis, et qui manet in illis, non potest salvari. Quod omnis homo nascatur ad mala, ita quod ab utero matris non sit nisi quam malum, in ecclesia notum est; et notum factum est ex causa, quia a conciliis et a praesulibus ecclesiarum traditum est, quod peccatum Adami traductum sit in omnem posteritatem; et quod hoc unicum sit, propter quod omnis homo post illum una cum illo damnatus sit, et quod hoc sit quod cuivis a nativitate inhaeret. Praeterea super hac assertione fundata sunt plura quae ecclesiae docent; ut quod lavacrum regenerationis, quod vocatur baptisma, a Domino institutum sit, ut hoc peccatum removeatur; et quod hoc fuerit causa adventus Domini, et quod fides in meritum Ipsius, sit medium per quod removetur; praeter plura, quae ecclesiae super hac assertione fundaverunt. Sed quod ex illa origine non sit aliquod malum haereditarium, constare potest ex illis, quae supra (n. 466 seq.) ostensa sunt, quod Adamus non fuerit primus hominum, sed quod per Adamum et ejus uxorem repraesentative describatur prima ecclesia in hoc orbe, et per Hortum Edenis ejus sapientia, et per arborem vitae ejus aspectus ad Dominum venturum, et per arborem scientiae boni et mali ejus aspectus ad se et non ad Dominum; quod haec ecclesia per prima capita Geneseos repraesentative descripta sit, in Arcanis Caelestibus (Londini editis), ex multis parallelis locis e Verbo evictum est. Ex his intellectis et assumptis cadit opinio hactenus fota, quod malum homini a parentibus innatum inde sit, cum tamen non inde sed aliunde suam originem trahit. Quod arbor vitae et arbor scientiae boni et mali sint apud unumquemvis hominem, et quod dicantur positae in aliquo horto, significaverint liberum arbitrium se vertendi ad Dominum, et se avertendi ab Ipso, in capite de Libero Arbitrio plene demonstratum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church