True Christian Religion (Ager) n. 518

Previous Number Next Number See English 

518. In simili hypocritico cultu sunt illi qui apud se confirmaverunt fidem hodiernam, quod Dominus per passionem crucis sustulerit omnia peccata mundi, et per id intelligunt cujusvis, modo orent formulas de propitiatione et mediatione. Quidam ex his possunt super suggestis elata voce et sicut ardente zelo, effundere multa sancta de paenitentia et de charitate, ac utramque opinantur vanam ad salutem; nam paenitentiam non aliam intelligunt, quam confessionem oralem, et charitatem non aliam quam forensem; sed illud faciunt populi gratia. Hi sunt, qui per haec Domini verba intelliguntur: "Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operarii niquitatis" (Matth. vii. 22, 23). Quondam in mundo spirituali audivi aliquem Orantem ita: "Sum plenus scabie, leprosus, foedus ab utero matris; non apud me integrum est a capite ad volam pedis; non dignus sum levare oculos sursum ad Deum; sum reus mortis et damnationis aeternae. Miserere mei propter Filium tuum; sanguine Ejus purifica me; in beneplacito tuo est salus omnium; imploro misericordiam." Adstantes his auditis quaesiverunt, "Unde scis quod talis sis?" Respondit, "Scio quia audivi." Sed tunc missus est ad angelos exploratores, coram quibus similia locutus est; et hi post inquisitionem factam, retulerunt, quod veritates de se locutus sit: sed quod usque non sciat unum malum apud se, quia nusquam exploraverat se, et crediderat quod mala post oralem confessionem non essent amplius mala coram Deo, tam quia Deus avertit oculos ab illis, quam quia propitiatus est; et quod propterea non resipuerit ab ullo, tametsi esset adulter ex proposito, praedo, dolosus obtrectator, et ardens vindicator; et quod talis esset voluntate et corde, et inde talis foret loquelis et factis. nisi timor legis et jacturae famae illum inde retraheret. Postquam compertum est quod talis esset, judicatus est, et ad hypocritas in inferno rejectus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church