510. [I.] Quod Paenitentia sit primum Ecclesiae apud hominem. Communio, quae vocatur ecclesia, consistit ex totidem hominibus in quibus est ecclesia; et ecclesia apud hominem intrat quando regeneratur, et quisque regeneratur per quod abstineat a malis peccati, ac fugiat illa sicut quis dum videt turmas infernales cum facibus in conatu illum adoriendi et super pyram conjiciendi. Sunt plura, quae hominem progredientem in primas aetates praeparant ad ecclesiam, et introducunt in illam; sed quae efficiunt illam apud hominem, sunt actus paenitentiae. Actus paenitentiae sunt omnes illi, qui efficiunt quod mala, quae peccata contra Deum sunt, non velit, et inde non faciat; nam antequam hoc fit, homo stat extra regenerationem; et tunc si aliqua cogitatio subintrat de salute aeterna, vertit se ad illam, sed mox se avertit ab illa; non enim ulterius in hominem intrat quam in ideas ejus cogitationis, et inde exit in voces loquelae, et forte etiam in aliquos gestus loquelae conformes. At vero dum in voluntatem intrat, tunc in homine est, voluntas enim est ipse homo, quia amor ejus ibi habitat; at cogitatio est extra hominem, nisi haec ex voluntate ejus procedit; si hoc fit, tunc voluntas et cogitatio unum agunt, et simul faciunt hominem. Ex his sequitur, quod paenitentia ut sit paenitentia, et efficiens in homine, oporteat ut sit voluntatis et inde cogitationis, et non solius cogitationis; proinde ut sit actualis, et non duntaxat oralis. Quod paenitentia sit primum ecclesiae, constat manifeste ex Verbo. Johannes Baptista, qui fuit praemissus ad praeparandum homines ad ecclesiam quam Dominus instauraturus erat, dum baptizavit, simul praedicavit paenitentiam; quare ejus baptisma vocabatur baptisma paenitentiae, ex causa quia per baptisma significabatur lavatio spiritualis, quae est ablutio a peccatis. Hoc fecit in Jordane, quia Jordanes significabat introductionem in ecclesiam, erat enim primus terminus terrae Canaanis ubi ecclesia. Ipse Dominus etiam praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum; per quod docuit quod paenitentia sit primum ecclesiae, et quod quantum homo illam agit, tantum apud illum removeantur peccata; [tum] quod quantum haec removentur, tantum remittantur. Et insuper Dominus duodecim Apostolis, et quoque Septuaginta quos emisit, mandavit, ut praedicarent paenitentiam. Ex quibus patet, quod primum ecclesiae sit paenitentia.