True Christian Religion (Ager) n. 490

Previous Number Next Number See English 

490. Quod omne quod Deus creavit, fuerit bonum, patet a primo capite Geneseos, ubi dicitur (vers. 10, 12, 18, 21, 25), "(1)Vidit Deus quod bonum esset;" et tandem (vers. 31), "Vidit Deus omne quod fecit, et ecce bonum valde;" et quoque a primaevo statu hominis in paradiso. At quod malum ortum sit ab homine, patet a statu Adami secundum seu post lapsum, quod ex paradiso expulsus sit. Ex his patet, quod nisi liberum arbitrium in spiritualibus homini datum fuisset, ipse Deus causa mali fuisset, et non homo, et sic quod Deus creavisset et bonum et malum; quod etiam malum, nefandum est cogitare. Quod Deus non creaverit malum, quia liberum arbitrium in spiritualibus homini indiderat, et quod nusquam inspiret ei aliquod malum, est quia est ipsum Bonum, et in hoc Deus omni praesens est, ac continue impellit et flagitat ut recipiatur; et quod si non recipitur, usque non recedat; nam si recederet, homo in instanti moreretur, immo dilaberetur in non ens; nam vita homini, ac subsistentia omnium ex quibus consistit, a Deo est. Quod Deus non creaverit malum, sed quod homo illud intulerit, est causa, quia homo vertit bonum, quod a Deo continue influit, in malum, per quod se avertat a Deo, et se convertat ad semet; quod cum fit, remanet jucundum boni, et hoc tunc fit jucundum mali; nam absque remanente jucundo tanquam simili, homo non viveret, nam jucundum facit vitam amoris ejus. Sed usque jucunda illa sunt sibi e diametro opposita; verum hoc nescit homo, quamdiu in mundo vivit; at post mortem id sciturus est, et quoque manifeste percepturus; nam tunc jucundum amoris boni vertitur in beatum caeleste, at jucundum amoris mali in dirum infernale. Ex allatis constat, quod omnis homo praedestinatus sit ad caelum, et nullus ad infernum, sed quod homo se ipsum addicat inferno per abusum liberi sui arbitrii in spiritualibus, ex quo amplectitur talia quae ex inferno exhalant; nam, ut supra dictum est, omnis homo tenetur in meditullio inter caelum et infernum, ut sit in aequilibrio inter bonum et malum, et inde in libero arbitrio in spiritualibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church