True Christian Religion (Ager) n. 485

Previous Number Next Number See English 

485. [VII.] QUOD ABSQUE LIBERO ARBITRIO IN SPIRITUALIBUS, NON FORET ALIQUID HOMINIS, PER QUOD SE VICISSIM CONJUNGAT DOMINO, ET INDE NON IMPUTATIO, SED MERA PRAEDESTINATIO, QUAE DETESTABILIS EST.

Quod absque libero arbitrio in spiritualibus non foret charitas nec fides apud ullum hominem, minus conjunctio duarum illarum, in capite De Fide, plene ostensum est. Ex his sequitur, quod absque libero arbitrio in spiritualibus, non foret aliquid hominis, per quod Dominus Se Conjungeret illi; et tamen absque conjunctione reciproca nulla reformatio et regeneratio, et inde nec salvatio dabilis est. Quod absque reciproca conjunctione hominis cum Domino, ac Domini cum homine, non foret aliqua imputatio, est consequens irrefragabile. Sequelae ex confirmatione, quod nulla sit imputatio boni et mali, absque libero arbitrio in spiritualibus, sunt plures; et illae enormes, in ultima parte hujus operis, ubi de haeresibus, paradoxis et contradictionibus, promanantibus ex hodierna fide imputativa meriti et justitiae Domini Dei Salvatoris, agendum est, aperiendae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church