True Christian Religion (Ager) n. 480

Previous Number Next Number See English 

480. Particularia quod liberum arbitrium in spiritualibus aeque sit ac in naturalibus, sunt innumerabilia. Consulat se quisque si lubet, numne potest intra diem septuagies, aut intra septimanam tercenties cogitare de Deo, de Domino, de Spiritu Sancto, deque Divinis quae vocantur spiritualia ecclesiae; num tunc sentit aliquod coactum, si ad id ex aliqua voluptate, immo si ex aliqui concupiscentia fertur, et hoc sive fidem, sive non fidem habeat. Explora etiam, in quocunque statu sis, num cogitare potes quicquam absque libero arbitrio, tam in loquelis tuis, quam in orationibus ad Deum, tum in praedicationibus, et quoque in auscultationibus. Numne liberum arbitrium in illis fert omne punctum? Immo quod absque libero arbitrio in singulis, immo in singularissimis, nec respirares plus quam statua; nam respiratio sequitur cogitationem et inde loquelam in omni passu. Dico non plus quam statua, et ({1}non dicitur) non plus quam bestia, quia haec ex naturali libero arbitrio respirat, homo autem ex libero arbitrio in naturalibus et simul in spiritualibus, nam homo non nascitur sicut bestia; bestia cum omnibus ideis pedissequis amoris naturalis sui, in talia quae nutritionis et prolificationis sunt, homo autem absque ideis connatis, solum in facultatem sciendi, intelligendi et sapiendi, et in inclinationem ad amandum se et mundum, et quoque proximum et Deum, quare dicitur si ei liberum arbitrium auferretur in singulis quae vult et cogitat, non plus respiraret quam statua, et non dicitur non plus quam bestia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church