True Christian Religion (Ager) n. 477

Previous Number Next Number See English 

477. Quod homo teneatur in hoc magno interstitio, et ibi continue in ejus medio, est unice propter causam, ut in libero arbitrio in spiritualibus sit; nam aequilibrium hoc est aequilibrium spirituale, quia est inter caelum et infernum, ita inter bonum et malum. Omnes, qui in magno illo interstitio sunt, quoad interiora sua, conjuncti sunt vel cum angelis caeli, vel cum diabolis inferni, at hodie vel cum angelis Michaelis, vel cum angelis draconis. Omnis homo post mortem ad suos in illo interstitio se confert et adsociat se illis qui in simili amore sunt, nam amor conjungit unumquemvis ibi cum similibus, et facit ut libere respiret animam, ac sit in statu vitae anteactae: at successive tunc exuuntur externa, quae non unum faciunt cum internis; quo facto bonus elevatur in caelum, et malus se confert in infernum, quisque ad tales, cum quibus quoad amorem regnantem unum facit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church