True Christian Religion (Ager) n. 473

Previous Number Next Number See English 

473. Sed quod homo hoc non sciat ex aliqua luce rationis, est quia fallaciae ex creditis apparentiis sensuum externorum corporis adumbrant illam lucem. Quod homo non aliter sentiat, quam quod vivat ex sua vita, est quia instrumentale sentit principale ut suum, et non potest ideo distinguere illa, nam causa principalis et causa instrumentalis unam causam simul agunt, secundum theorema notum in orbe erudito. Causa principalis est vita, et causa instrumentalis est mens hominis. Apparet sicut bestiae etiam vitam in se creatam possideant, sed est similis fallacia: sunt enim organa creata ad recipiendum lucem et calorem e mundo naturali et simul e mundo spirituali, nam unaquaevis species est forma alicujus amoris naturalis, et recipit lucem et calorem e mundo spirituali mediate per caelum et infernum, bestiae mites per caelum, ac immites per infernum. Solus homo recipit lucem et calorem, hoc est, sapientiam et amorem, immediate a Domino. Haec differentia est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church