True Christian Religion (Ager) n. 468

Previous Number Next Number See English 

468. Quod "arbor" significet hominem, constat ex his locis in Verbo:

"Cognoscent omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, exaltem arborem humilem, et arefaciam arborem viridem, et germinare faciam arborem aridam" (Ezech. xvii. 24). Beatus "cujus in lege ..beneplacitum; .... erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum dabit in tempore suo" (Psalm. i. [2,] 3; Jerem. xvii. 8). Laudate Jehovam, "arbores fructus" (Psalm. cxlviii. 9). "Saturantur arbores Jehovae" (Psalm. civ. 16). "Securis ad radicem arboris jacet; omnis arbor ..non faciens fructum bonum, exscindetur" (Matth. iii. 10; vii. 16-21). "Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem putrem, (et fructum ejus putrem;) ex fructu enim cognoscitur arbor" (Matth. xii. {1}33; Luc. vi. 43, 44). "Incendam ignem, qui comedet ..omnem arborem viridem, et omnem arborem aridam" (Ezech. xxi. 3 (B.A. xx. 47)). Quoniam "arbor" significat hominem, ideo {2}statutum fuit, Quod fructus arboris inserviens esui in Terra Canaane praeputiaretur (Levit. xix. 23, 24). Quoniam "olea" significat hominem ecclesiae caelestis, dicitur De binis testibus, qui prophetabant, quod essent duae oleae stantes juxta {3}Deum totius terrae (Apoc. xi. 4; similiter Sach. iv. 3, 11, 12);

et apud Davidem:

"Ego olea virens in Domo Dei" (Psalm. {4}lii). et apud Jeremiam:

"Oleam virentem pulchram fructu vocavit Jehovah nomen tuum" (xi. 16, 17):

praeter plura, quae hic propter copiam non afferuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church