True Christian Religion (Ager) n. 462

Previous Number Next Number See English 

462. Quartum Memorabile:

Prospexi ad oram maritimam in mundo spirituali; et vidi magnificum navale. Accessi, et introspexi, et ecce ibi navigia magna et parva, et in illis merces omnis generis, et super transtris sedentes pueri et puellae distribuentes volentibus. Et dixerunt, "Exspectamus videre pulchras nostras Testudines (skoldpadda), quae jamjam e mari ad nos exsurgent." Et ecce vidi testudines parvas et magnas, super quarum conchis et squamis sedebant testudines infantes, quae spectabant ad insulas circum. Testudines patres habebant bina capita, unum magnum circumductum concha simili conchae corporis illarum, unde rutilabant; et alterum parvum, quale est testudinibus, quod retrahebant in anteriora corporis, et quoque insertabant modo inconspicuo capiti majori. Sed tenebam oculos in magno capite rutilo, et vidi quod hoc haberet faciem sicut homo, et loqueretur cum pueris et puellis super transtris, et lamberet manus eorum; et tunc pueri et puellae palpabant illos, et dabant illis edulia et opipara, et quoque pretiosa, ut holosericum ad vestes, lignum thyinum ad tabulas, purpuram ad decorationes, et coccinum ad infucationes. [2] His visis, desiderabam scire quid illa repraesentabant, quia novi quod omnia quae in mundo spirituali apparent, sint correspondentiae, et repraesentent spiritualia quae affectionis et inde cogitationis sunt. Et tunc loquebantur mecum e caelo, et dicebant, "Nosti ipse quid repraesentat navale, tum quid navigia, ut et quid pueri et puellae super illis; sed non scis quid testudines." Et dixerunt, "Testudines repraesentant illos e clero ibi, qui prorsus separant fidem a charitate et ejus bonis operibus, affirmantes apud se, quod plane non sit aliqua conjunctio, sed quod Spiritus Sanctus per fidem in Deum Patrem propter meritum Filii, intret apud hominem, ac purificet interiora ejus usque ad propriam voluntatem ejus, ex qua faciunt sicut planum ovale; et quod cum operatio Spiritus Sancti ad illud planum appropinquat, a parte ejus sinistra circum id deflectat se, et prorsus illud non tangat, et quod ita pars interior seu superior ingenii hominis sit pro Deo, et quod pars exterior seu inferior sit pro homine; et sic quod non appareat coram Deo aliquid quod homo facit, neque bonum neque malum; non bonum quia hoc est meritorium, et non malum quia hoc est malum; quoniam si illa apparerent coram Deo, homo ex utroque periret: et quia ita est, quod liceat homini velle, cogitare, loqui et facere, quicquid lubet, modo caveat sibi pro mundo." [3] Quaesivi num etiam asserant, quod liceat cogitare de Deo, quod non omnipraesens et omniscius sit. Dixerunt e caelo, quod hoc quoque illis liceat, quia Deus apud illum, qui fidem adeptus est, et per illam purificatus et justificatus, non videt ad aliquod cogitationis et voluntatis ejus, et quod usque retineat in sinu interiori aut regione superiori mentis suae seu ingenii Fidem, quam in actu ejus receperat, et quod ille actus quandoque possit redire, homine nesciente. "Haec sunt, quae repraesentat caput parvum, quod in anteriora corporis intrahunt, et quoque insertant capiti magno, dum loquuntur cum laicis; nam ex parvo capite non loquuntur cum illis, sed ex magno, quod antrorsum apparet sicut facie humana praeditum; et loquuntur cum illis ex Verbo de amore, de charitate, de bonis operibus, de praeceptis Decalogi, de paenitentia, et ex Verbo desumunt paene omnia quae ibi sunt de illis: sed tunc insertant caput parvum in magnum, ex quo intus apud se intelligunt, quod omnia illa non facienda sint propter Deum et salutem, sed modo propter bonum publicum et privatum. [4] Verum quia loquuntur de illis ex Verbo, imprimis de Evangelio, operatione Spiritus Sancti, et salvatione, suaviter et eleganter, ideo apparent auditoribus sicut homines pulchri, et prae reliquis in terrarum orbe sapientes: quare etiam vidisti, quod data illis essent a pueris et puellis sedentibus super transtris navigiorum opipara et pretiosa. Hi itaque sunt, quos repraesentates vidisti ut testudines. In mundo tuo parum dignoscuntur ab aliis, solum per id, quod credant se omnibus sapientiores esse, ac rideant alios, et quoque illos qui in simili doctrina quoad fidem sunt, sed non in illis arcanis: sigillum quoddam secum in veste ferunt, ex quo se faciunt ab aliis internosci." [5] Dixit loquens cum me, "Non dicam tibi quid sentiunt de ceteris rebus fidei, ut quid de Electione, de Libero Arbitrio, de Baptismo, et de Sacra Cena, quae sunt talia, quae non evulgant, sed nos in caelo scimus. Verum, quia tales sunt in mundo, et post mortem non licet alicui loqui aliter quam cogitat, ideo quia tunc non possunt aliter quam loqui ex insaniis cogitationum suarum, reputantur ut insani, ac ejiciuntur e societatibus, et tandem demittuntur in puteum abyssi (de quo in Apocalypsi ix. 2), et fiunt spiritus corporei, et apparent sicut Aegyptiorum mumia; callus enim inductus est interioribus mentis eorum, quia in mundo etiam interposuerunt sepem. Societas infernalis ex illis est in confinio ad societatem infernalem ex Machiavellistis, ac intrant passim ab una in alteram, et vocant se sodales; sed exeunt, quia diversitas est, ex eo, quod aliquod religiosum de actu justificationis per fidem apud illos fuerit, sed non aliquod apud Machiavellistas." [6] Postquam vidi illos ejectos ex societatibus, et collectos ut dejicerentur, vidi navigium in aere cum septem velis volans, et inibi naucleros et nautas indutos veste purpurea, habentes super pileis magnificas laurus, clamantes, "En nos in caelo; sumus doctores purpurati, et prae omnibus laureati, quia sumus capita sapientum ex omni clero in Europa." Miratus sum quid hoc; et dictum est mihi quod essent imagines fastus, ac cogitationes ideales, quae vocantur phantasiae, ex illis, qui prius visi sunt ut testudines, et nunc ut insani ejecti e societatibus, et in unum collecti, ac starent simul in uno loco. Et tunc desiderabam loqui cum illis, et accessi ad locum ubi stabant, et salutabam illos, et dicebam, "Estis vos qui separavistis interna hominum ab externis illorum, ac operationem Spiritus Sancti sicut in fide a cooperatione ejus cum homine extra fidem, et sic separavistis Deum ab homine. Annon vos ita non modo removistis ipsam charitatem et ejus opera a fide, sicut multi alii doctores e clero, sed etiam ipsam fidem quoad manifestationem ejus coram Deo ab homine? [7] Sed quaeso, num velitis, ut de illa re loquar vobiscum ex ratione vel num ex Scriptura Sacra." Dixerunt, "Loquere primum ex ratione." Et locutus sum, dicens, "Quomodo potest internum et externum apud hominem separari? Quis non ex communi perceptione videt, aut videre potest, quod omnia interiora hominis pergant et continuentur in exteriora, et usque in extrema ejus ut efficiant effectus suos, et operentur opera sua? Suntne interna propter externa, ut desinant in illa, et subsistant in illis, et sic existant, vix aliter quam sicut columna super stylobata sua? Potestis videre, quod nisi continuatio foret, et sic conjunctio, extrema dissolverentur, ac diffluerent sicut bullae in aere. Quis negare potest, quin interiores operationes Dei apud hominem sint myriades myriadum, de quibus homo nihil scit; et quid juvat illa scire, modo sciat extrema, in quibus cum sua cogitatione et voluntate cum Deo simul est? [8] Sed hoc illustrabitur per exemplum. Num scit homo interiores operationes loquelae suae; ut quomodo pulmo attrahit aerem, et illo implet vesiculas, bronchias, et lobos; quomodo illum aerem emittit in trachiam, et ibi vertit illum in sonum; quomodo sonus ille in glottide ope laryngis modificatur, et quomodo lingua dein articulat illum et labia articulationem complent, ut fiat loquela? Nonne omnes illae interiores operationes, de quibus homo nihil scit, sunt propter extremum, ut homo possit loqui? Remove aut separa unum ex internis illis a suo continuo cum extremis, num homo potuisset loqui plus quam stipes? [9] Sit adhuc exemplum. Binae manus sunt ultima hominis. Nonne interiora, quae illuc continuantur, sunt a capite per cervicem, tum per pectus, scapulas, brachia et ulnas; suntque innumeri musculares textus, innumerae phalanges fibrarum motricium, innumeri manipuli nervorum et vasorum sanguineorum, ac plures ginglymi ossium cum suis ligamentis et membranis; num homo aliquid de illis scit? et tamen operantur manus ejus ex omnibus et singulis illis. Suppone quod interiora illa circa poplitem manus se sinistrorsum aut dextrorsum reflecterent, et non per continuum intrarent; annon manus ab ulna decideret, ac sicut aliquod avulsum inanimatum putresceret? immo si vultis credere, foret sicut cum corpore, si homo decollaretur. Prorsus simile foret cum mente humana, ac cum binis ejus vitis, voluntate et intellectu, si Divinae operationes, quae fidei et charitatis sunt, desinerent in media via, et non usque ad hominem per continuum tenderent; sane foret tunc homo non modo brutum, sed putris {1}stipes: haec sunt secundum rationem. [10] Nunc si vultis audire, eadem etiam sunt secundum Scripturam Sacram. Annon Dominus dicit, "Manete in Me, et Ego in vobis. ...Ego sum Vitis et vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum" (Joh. {2}xv. 4, 5). Numne fructus sunt bona opera, quae Dominus facit per hominem, et homo ex se a Domino. Dominus etiam dicit, Quod stet ad ostium et pulset, et quod ad illum qui aperit, ingrediatur, ac cenet cum illo et ille cum Ipso (Apoc. iii. 20). Annon Dominus dat minas et talenta, ut homo negotietur cum illis, et lucretur, et quod sicut lucratur, det vitam aeternam? (Matth. xxv. 14-{3}30; Luc. xix. 13-26). Tum (annon Dominus dicit), Quod mercedem det cuivis secundum laborem in Vinea Ipsius? Matth. xx. 1-17.) Sed haec pauca sunt; possunt membranae impleri ex Verbo, de eo, quod homo facturus sit fructus sicut arbor, operaturus sit secundum praecepta, amaturus Deum et proximum, et plura. [11] Sed scio, quod propria intelligentia vestra cum illis quae ex Verbo sunt, non possit tale commune habere, quale est in se, quae tametsi loquimini, usque ideae vestrae pervertunt illa: et vos non potestis aliter, quia removetis omnia Dei ab homine quoad communicationem et inde conjunctionem: quid tunc superest, nisi etiam omnia cultus?" Postea illi mihi visi sunt in luce caeli, quae detegit et manifestat qualis quisque est; et tunc non visi sicut prius in navigio in aere quasi in caelo, nec inibi purpurati quoad vestes, ac laureati quoad caput; sed in loco arenoso, in vestibus ex frustis, ac cincti retibus quasi piscatoriis circum lumbos, trans quae nuditates illorum apparebant: et tunc demissi sunt in Societatem, quae in confinio ad Machiavellistas erat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church