True Christian Religion (Ager) n. 458

Previous Number Next Number See English 

458. Ex his patet, unde et qualis est conjunctio amoris in Deum et amoris erga proximum,-quod sit influxus amoris Dei erga homines, et quod ejus receptio ab homine, et cooperatio apud illum, sit amor erga proximum. In summa, est conjunctio secundum hoc Verbum Domini, "In illa die cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me, et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20). Et secundum hoc Verbum, "Qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me; ....et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum;....et mansionem apud illum" faciam (Joh. xiv. 21-23). Praecepta Domini omnia se referunt ad amorem erga proximum, quae in summa sunt, non facere ei malum, sed facere ei bonum. Quod illi ament Deum, et Deus amet illos, est secundum illa verba Domini. Quoniam bini illi Amores ita conjuncti sunt, dicit Johannes, "Qui servat mandata" Jesu Christi, "in Ipso manet, et Ipse in illo." "Si quis dicat, Omnino amo Deum, sed fratrem suum oderit, mendax est: qui enim non amat fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest amare? Hoc mandatum habemus ab Ipso ut qui amat Deum, amet etiam fratrem suum" (1 Epist. [Joh.] iii. 24; et iv. 20, 21).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church