True Christian Religion (Ager) n. 441

Previous Number Next Number See English 

441. Aliter prorsus illi qui mercedem in operibus ut ipsum finem spectant. Hi similes sunt illis qui amicitiam ineunt propter lucrationes, et quoque dona mittunt, officia praestant, amorem testantur sicut ex corde; et cum sperata non obtinent, avertunt se, et amicitiae renuntiant, ac inimicis et osoribus ejus se addicant. Et sunt [3]sicut nutrices, quae pro mercede solum lactant infantes, et in conspectu parentum osculantur et palpant illos; at vero ut primum non delicate nutriuntur et ad omnem nutum remunerantur, infantes rejiciunt, duriter tractant et verberant, ridentes ad fletus illorum. [2.] Sunt etiam sicut qui spectant patriam ex amore sui et mundi, et dicunt se velle bona sua et vitam suam pro illa impendere, et tamen si non aucupant honores et opes ut praemia, male de illa loquuntur, et adjungunt se hostibus ejus. Sunt quoque sicut pastores, qui solum propter mercedem pascunt oves quam si non suo tempore recipiunt, baculo suo a pascuo in desertum abigunt. Similes his sunt sacerdotes qui sui ministerii debita solum propter census illis addictos praestant; quod hi flocci pendant salutem animarum quibus ut ductores praefecti sunt, patet. [3.] Simile est cum magistratus personis, qui modo spectant ad dignitatem functionis suae et ad reditus: hi dum bonum faciunt, non est propter bonum publicum, sed propter jucundum amoris sui et mundi, quod illi ut unicum bonum respirant. Parile est cum reliquis; finis enim propter quem, omne punctum fert; et causae mediae, quae sunt functionis, si non promovent finem, renuntiantur. [4.] Simile est cum illis, qui mercedem ex merito in rebus salutis poscunt; hi post mortem magno animo postulant caelum; at postquam inventi sunt quod nihil amoris in Deum, et nihil amoris erga proximum, possideant, remittuntur ad illos qui de charitate et fide illos instruant, quorum doctrinalia si repudiant, ablegantur ad similes, inter quos aliqui sunt, qui irascuntur Deo, quia non reportant praemia, et fidem vocant ens rationis. Sunt illi qui in Verbo intelliguntur per "mercenarios," quibus addicta sunt servitia infimae sortis in atriis templi: apparent e longinquo sicut findentes ligna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church