True Christian Religion (Ager) n. 439

Previous Number Next Number See English 

439. [XIII.] Quod homo in exercitiis charitatis non ponat meritum in operibus, dum credit quod omne bonum sit a Domino.

Meritum ponere in operibus, quae fiunt salutis causa, damnosum est; in illo enim latent mala, de quibus factor nihil scit: latet negatio influxus et operationis Dei apud hominem; fiducia propriae potentiae in rebus salutis; fides in se et non in Deum; justificatio sui; salvatio ex propriis viribus; annihilatio gratiae et misericordiae Divinae; rejectio reformationis et regenerationis per Divina media; in specie derogatio meriti et justitiae Domini Dei Salvatoris, quae sibi vindicant; praeterea continua intuitio mercedis, quam pro fine primo et ultimo spectant; submersio et exstinctio amoris in Dominum et amoris erga proximum; totalis ignorantia et imperceptibilitas jucundi amoris caelestis (quod est absque merito), et sola sensatio amoris sui; nam qui mercedem primo loco ponunt, et salutem secundo, ita hanc propter illam, invertunt ordinem, ac desideria interiora mentis suae immergunt proprio suo, et in corpore conspurcant illa malis suae carnis. Inde est, quod bonum meriti coram angelis appareat sicut rubigo, et bonum non meriti sicut purpura. Quod non faciendum sit bonum fine mercedis, docet Dominus apud Lucam:

"Si benefacitis illis, qui benefaciunt vobis, quae vobis gratia est?....Potius diligite inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date nihil inde sperantes; tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia Ille benignus super ingratos et malos" (vi. 33-36). Quod homo non possit facere bonum, quod in se bonum est, nisi a Domino, apud Johannem:

"Manete in Me, et Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite; ita neque vos nisi in Me manseritis;....quia sine Me non potestis facere quicquam (xv. 4, 5). Et alibi, "Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (iii. 27).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church