True Christian Religion (Ager) n. 429

Previous Number Next Number See English 

429. [X.] Quod sint debita charitatis, quaedam publica, quaedam domestica, et quaedam privata.

Charitatis beneficia et charitatis debita inter se distincta sunt, sicut illa quae ex libero arbitrio fiunt, et illa quae ex necessitate. At usque per debita charitatis, hic non intelliguntur debita functionum in regno et republica,-sicut ministri ut ministret, judicis ut judicet, et sic porro,-sed intelliguntur debita cujusvis in quacunque functione est: quare sunt ex alia origine, et profluunt ex alia voluntate, et ideo fiunt ex charitate ab illis qui in charitate sunt, ac vicissim ex nulla charitate ab illis qui in nulla sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church