True Christian Religion (Ager) n. 422

Previous Number Next Number See English 

422. [VIII.] Quod ipsa charitas sit, juste et fideliter agere in officio, negotio et opere, in quo quisque est, et cum quibus in aliquo commercio est.

Quod ipsa charitas sit juste et fideliter agere in officio, negotio et opere, in quo quisque est, est quia omnia quae homo ita facit, societati usui sunt; ac usus est bonum; et bonum in sensu a personis abstracto, est proximus. (Quod non modo singularis homo, sed etiam societas minor, et ipsa patria sit proximus, supra ostensum est.) Ut pro exemplo, rex qui praeit subditos exemplo in bene agendo, velit ut illi vivant secundum leges justitiae, remunerat illos qui ita vivunt, spectat quemlibet ex merito, tutatur illos contra injurias et invasiones, agit patrem regni, et consulit in communi prosperitati populi sui, in corde ejus est charitas, et facta ejus sunt bona opera. Sacerdos, qui docet vera ex Verbo, et per illa ducit ad bonum vitae, et sic ad caelum, is quia consulit animabus hominum ecclesiae suae, eminenter charitatem exercet. Judex, qui ex justitia et lege judicat, et non ex munere, amicitia et affinitate, is consulit societati et homini in singulari; societati, quia haec per id tenetur in obedientia legis, et in timore transgressionis ejus; et homini in singulari per id quod justitia triumphet super injustitiam. Negotiator, si ex sinceritate agit, et non ex fraude, consulit proximo cum quo negotium habet: similiter operarius et artifex, si recte et sincere, et non subdole et fallaciter suas operas facit. Simile est cum reliquis, ut cum naviarchis et nautis, cumque colonis et famulis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church