True Christian Religion (Ager) n. 418

Previous Number Next Number See English 

418. Quod bonum sit proximus, est quia bonum est voluntatis, ac voluntas est Esse vitae hominis. Verum intellectus etiam est proximus, sed quantum id procedit a bono voluntatis; nam bonum voluntatis format se in intellectu, et ibi se sistit videndum in luce rationis. Quod bonum sit proximus, constat ex omni experientia. Quis amat personam nisi ex qualitate voluntatis et intellectus ejus, hoc est, ex bono et justo in illa? Ut pro exemplo, quis amat regem, principem, ducem, praetorem, consulem, ullam magistratus personam et ullum judicem, nisi ex [justitia et] judicio, ex quibus agunt et loquuntur? Quis amat primatem, aliquem ministrum ecclesiae, aut canonicum, nisi ex eruditione, integritate vitae, et zelo pro animarum salute? Quis amat ducem exercitus ac aliquem praefectum sub illo, nisi ex fortitudine et simul prudentia? Quis amat mercatorem nisi ex sinceritate? Quis amat operarium et famulum nisi ex fidelitate? Immo quis amat arborem nisi ex fructu, humum nisi ex fertilitate, lapidem nisi ex pretiositate? et sic porro. Et, quod mirum est, non modo probus amat bonum et justum in altero, sed etiam improbus; quia cum illo non est in ullo timore jacturae famae, honoris et opum. Sed amor boni apud improbum, non est amor proximi; nam improbus non alium interius amat, nisi quantum sibi inservit. Ast amare bonum in altero ex bono in se, est genuinus amor erga proximum; tunc enim bona osculantur se mutuo et se conjungunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church