True Christian Religion (Ager) n. 411

Previous Number Next Number See English 

411. Legitur, "Amabis Dominum Deum" super omnia, "et proximum sicut te ipsum" (Luc. x. 27):

amare proximum sicut se ipsum, est illum prae se non contemnere, ac juste cum illo agere, et de illo non malum judicium ferre. Lex charitatis ab Ipso Domino lata et data est haec:

"Quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis haec enim est Lex et Prophetae" (Matth. vii. 12; Luc. vi. 31, 32). Ita amant proximum illi qui in amore caeli sunt, at qui in amore mundi sunt, illi amant proximum ex mundo et propter mundum; illi autem qui in amore sui sunt, amant proximum ex se et propter se. [IV.] Quod homo in plurali, qui est societas minor et major, et quod homo in composito ex illis, qui est patria, sit proximus qui amandus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church