True Christian Religion (Ager) n. 392

Previous Number Next Number See English 

392. Caput Septimum. DE CHARITATE SEU AMORE ERGA PROXIMUM ET DE BONIS OPERIBUS. Actum est de Fide, sequitur nunc de Charitate, quia fides et charitas conjunctae sunt, sicut verum et bonum, et haec duo sicut lux et calor tempore veris. Hoc dicitur, quoniam lux spiritualis, quae est lux quae procedit a Sole mundi spiritualis, in sua essentia est verum; quapropter verum in illo mundo, ubicunque apparet, cum splendore secundum puritatem ejus lucet; et calor spiritualis, qui etiam ab illo Sole procedit, in sua essentia est bonum. Haec dicta sunt, quoniam simile est cum charitate et fide, sicut est cum bono et vero, charitas enim est complexus omnium boni, quae homo facit proximo, et fides est complexus omnium veri, quae homo cogitat de Deo et de Divinis. [2.] Cum itaque verum fidei est lux spiritualis, et bonum charitatis est calor spiritualis, sequitur quod simile sit cum duobus istis, quemadmodum est cum duobus ejusdem nominis in naturali mundo; videlicet, quod ex conjunctione illorum floreant omnia super tellure, ita similiter ex conjunctione illorum floreant omnia in mente humana; sed cum discrimine, quod super tellure efflorescentiam faciant calor et lux naturalis, sed quod in mente humana efflorescentiam faciant calor et lux spiritualis, et quod haec efflorescentia, quia est spiritualis, sit sapientia et intelligentia. Est quoque correspondentia inter illa; quapropter mens humana, in qua charitas conjuncta est fidei, et fides charitati, in Verbo assimilatur horto, et quoque intelligitur per Hortum Edenis; quod ita sit, in Arcanis Caelestibus (Londini editis), plene ostensum est. [3.] Porro sciendum est, quod nisi agatur de charitate postquam actum est de fide, non possit comprehendi quid fides, quoniam, ut in praecedente capite dictum et ostensum est, Fides absque Charitate non est Fides, nec Charitas absque Fide est Charitas, ac utraque nisi a Domino non vivit (n. 355-361). Tum, Quod Dominus, Charitas et Fides, unum faciant sicut Vita, Voluntas et Intellectus; et quod si dividuntur, unumquodvis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem (n. 362-367). Et insuper, Quod Charitas et Fides simul sint in Bonis Operibus (n. 373 seq.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church