True Christian Religion (Ager) n. 389

Previous Number Next Number See English 

389. Quintum Memorabile: - Quondam visa est charta e caelo demissa in unam societatem in mundo spirituum, ubi erant duo praesules ecclesiae cum canonicis et presbyteris sub illis. In charta illa fuit exhortatio, ut agnoscerent Dominum Jesum Christum pro Deo caeli et terrae (prout Ipse docuit, Matth. xxviii. 18); ac ut recederent a doctrina de fide justificante sine operibus legis, quia erronea. Charta illa lecta et ex. scripta fuit a multis, et de illis, quae in ea erant, cogitabant et loquebantur multi ex judicio. At postquam receperunt illam, dixerunt inter se, "Audiamus praesules." Et auditi sunt, sed contradixerunt et improbaverunt: verum praesules illius societatis erant duri corde ex falsis in mundo priori imbutis; quare post brevem consultationem inter se. remiserunt chartam ad caelum unde venit. Quo facto, post aliquod murmur, plerique laici a consensu priori suo recesserunt, et tunc lux judicii illorum in spiritualibus, quae prius exsplenduit, subito exstincta est: postquam iterum admoniti fuerunt, at frustra, vidi societatem illam subsidentem, sed quam profunde non vidi, ita subductam e conspectu illorum qui unice colunt Dominum, et solam fidem justificantem aversantur. [2.] Sed post aliquos dies vidi ascendentes paene ad centum ex inferiore terra, quo usque parva [1]illa societas [2]subsedit, qui accesserunt ad me; et e quibus unus locutus dixit, "Audi mirabile: - Dum [3]subsedimus, apparuit nobis locus sicut stagnum, sed mox sicut terra sicca, et postea sicut parva urbs, in qua multis fuit sua domus. Post diem consultavimus inter nos, quid faciendum. Dixerunt multi, quod duo illi praesules ecclesiae adeundi sint, et mite arguendi, quia remiserunt chartam in caelum e quo demissa est, et propter id contigit nobis hoc. Elegerunt etiam aliquos, qui abiverunt ad Praesules" (et dixit mecum loquens, quod esset unus ex illis); "et tunc quidam inter nos sapientia praepollens loquebatur ad praesules, ita: `Credidimus quod apud nos prae reliquis esset ecclesia, et religio, quia dictum audivimus, quod in summa luce evangelii simus; sed data est quibusdam e nobis illustratio e caelo, et in illustratione perceptio, quod hodie in orbe Christiano non sit amplius ecclesia, quia non religio.' [3.] Dixerunt praesules, `Quid loquimini? estne ecclesia ubi est Verbum, ubi Christus Salvator notus est, et ubi sunt sacramenta?' Ad haec respondit noster, `Illa sunt ecclesiae, nam illa faciunt ecclesiam, sed non faciunt illam extra hominem, sed intra hominem.' Et porro dixit, `Potest ecclesia esse ubi coluntur tres Dii? Potest ecclesia esse, ubi tota ejus doctrina fundatur super unico Pauli dicto false intellecto, et inde non super Verbo? Potest ecclesia esse, dum salvator mundi, qui est ipse Deus ecclesiae, non aditur? Quis negare potest, quin religio sit fugere malum et facere bonum? Num est aliqua religio [[4]ubi docetur] quod sola fides salvet, et non simul charitas? Num est religio ubi docetur quod charitas procedens ab homine non sit nisi quam charitas moralis et civilis? Quis non videt quod in illa charitate non sit aliquid religionis? Num est in sola fide aliquod facti seu operis, cum tamen in facere consistit religio. Num datur in universo terrarum orbe gens, quae excludit omne salvificum a bonis charitatis, quae sunt bona opera? cum tamen omne religionis consistit in bono, et omne ecclesiae in doctrina quae docet vera, et per vera bona. Quae gloria nobis fuisset, si acceptaverimus illa, quae charta e caelo demissa in sinu suo portavit.' [4.] "Tunc praesules dixerunt, `Loqueris nimis alte: annon fides actu, quae est fides plene justificans et salvans, est ecclesia? et annon fides statu, quae est fides procedens et perficiens, est religio? Apprehendite hoc, filii." Sed tunc sapiens noster dixit, `Audite, patres: annon homo concipit fidem actu sicut stipes secundum vestrum dogma? Num stipes potest vivificari in ecclesiam? Annon fides statu est secundum vestram ideam continuatio et progressio fidei actu? et cum secundum vestrum dogma, omne salvificum est in fide, et non aliquid in bono charitatis ab homine, ubi tunc est religio?' Tunc dixerunt antistites, `Amice, loqueris ita, quia non scis arcana justificationis per solam fidem; et qui illa non scit, non scit viam salvationis ab interiori. Tua via est externa et plebeia; vade illam si vis; at scias modo, quod omne bonum sit a Deo, et nihil ab homine, et quod sic homo in spiritualibus nihil possit a se; quomodo tunc potest homo facere bonum, quod est bonum spirituale, a se.' [5.] Ad haec noster loquens cum illis, valde indignatus, respondit, `Scio arcana justificationis vestra plus quam vos, et aperte vobis dico, quod interius in arcanis vestris non viderim nisi quam spectra. Annon religio est agnoscere [[1]et amare] Deum, ac fugere et odio habere diabolum? Estne Deus ipsum Bonum, et Diabolus ipsum Malum? Quis in universo terrarum orbe, cui est religio, hoc non novit? Estne agnoscere et amare Deum, facere bonum, quia hoc est Dei et a Deo, et estne fugere et odio habere Diabolum, non facere malum, quia hoc est Diaboli et a Diabolo? Seu quod idem, vestra fides actu, quam vocastis fidem plene justificantem et salvantem, seu quod idem, vester actus justificationis per solam fidem, num docet facere aliquod bonum, quod est Dei et a Deo, et num docet fugere aliquod malum quod est Diaboli et a Diabolo? prorsus nihil, quia statuitis, quod in utroque nihil salutis sit. Quid vestra fides statu, quam vocavistis fidem procedentem et perficientem, nisi eadem cum fide actu. Quomodo potest haec perfici, cum excluditis omne bonum ab homine sicut ab ipso, dicendo in arcanis vestris, `Quomodo potest homo salvari per aliquod bonum a se, cum salvatio est gratuita?' tum `Quid bonum ab homine, nisi meritorium, et tamen meritum Christi est omne? quare bonum facere salutis causa, foret sibi attribuere quod solius Christi est, sic etiam foret velle semet justificare et salvare:' tum `Quomodo potest quis operari bonum, cum Spiritus Sanctus operatur omnia absque ulla ope hominis? quid tunc opus est a quo bono accessorio ab homine, cum omne bonum ab homine in se non est bonum? praeter plura: [6.] nonne haec sunt arcana vestra? Sed illa in meis oculis sunt merae argutiae et astutiae effictae propter finem ut removeatis bona opera, quae sunt bona charitatis, ad stabiliendum vestram solam fidem. Et quia hoc facitis, spectatis hominem [2]quoad illam, et in genere quoad omnia spiritualia, quae ecclesiae et religionis sunt, sicut stipitem, vel sicut simulacrum inanimatum, et non ut hominem creatum ad imaginem Dei, cui data est et continue datur facultas intelligendi et volendi, credendi et amandi, ac loquendi et faciendi, prorsus sicut a se, imprimis in spiritualibus. quia homo est homo ex illis. Si homo in spiritualibus non cogitaret et operaretur sicut a se, quid tunc Verbum? quid tunc ecclesia et religio? et quid tunc cultus? Nostis quod facere bonum proximo ex amore sit charitas; at non nostis quid charitas; cum tamen charitas est anima et essentia fidei: et quia charitas est utraque illa, quid tunc fides remota charitate, nisi mortua? et fides mortua non est nisi quam spectrum; voco illam spectrum, quoniam Jacobus vocat fidem absque bonis operibus non solum mortuam, sed etiam diabolicam.' [7.] Tunc unus ex praesulibus illis, cum audivit fidem suam vocari mortuam, diabolicam, et spectrum, in tantum excanduit, ut e capite suo eriperet cidarim, et conjiceret super mensam, dicens, `Non resumam antequam ultus fuero hostes Fidei Ecclesiae nostrae:' et movit caput murmurans et dicens, `Ille Jacob, ille Jacob.' In fronte cidaris erat bractea, cui insculpta fuit Sola Fides Justificans. Et tunc subito apparuit monstrum e terra surgens cum septem capitibus, cui pedes sicut ursi, corpus sicut pardi, et os sicut leonis, prorsus similis bestiae, quae describitur Apoc. (xiii. 1, 2), cujus imago facta et adorata est (vers. 14, 15): hoc spectrum e mensa desumpsit cidarim, et dilatavit illam infra, et posuit super septem suis capitibus; quo facto, terra hiabat sub pedibus ejus, et [1]subsedit. Hoc viso clamavit praesul, `Violentia, Violentia.' Tunc abivimus ab illis, et ecce gradus coram oculis nostris, per quos ascendimus, et redivimus super terram, et in conspectum caeli, ubi fuimus prius." Haec narravit mihi spiritus ille, qui cum centum aliis ex terra inferiore ascenderat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church