True Christian Religion (Ager) n. 328

Previous Number Next Number See English 

328. Concupiscentiae carnis, oculorum, et reliquorum sensuum, separatae a concupiscentiis, hoc est, affectionibus, desideriis et jucundis spiritus, sunt prorsus similes concupiscentiis bestiarum, quare in se sunt ferinae; at affectiones spiritus sunt quales angelis sunt, et inde dicendae vere humanae: quapropter quantum quis concupiscentiis carnis indulget, tantum est bestia et fera, at quantum quis desideriis spiritus litat, tantum est homo et angelus. Concupiscentiae carnis comparari possunt cum torridis et ambustis uvis et cum labruscis; at affectiones spiritus cum uvis succulentis et sapidis, et quoque cum gustu vini ab illis expressi. Concupiscentiae carnis comparari possunt cum stabulis in quibus sunt asini, hirci et sues; et affectiones spiritus cum stabulis, in quibus sunt generosi equi, et quoque oves et agni; differunt etiam sicut asinus et equus, ac sicut hircus ac ovis et agnus et sus, in genere sicut scoria et aurum, et sicut calx et argentum, sicut corallium et rubinus, et sic porro. Concupiscentia et factum cohaerent sicut sanguis et caro, sicut flamma et oleum; est enim concupiscentia in facto sicut aer ex pulmone dum fit respiratio et loquela, et sicut ventus in velo dum perstat navigatio, et sicut aqua in rota, ex qua motus et actio machinae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church