323. In sensu caelesti, per "false testari" intelligitur blasphemare Dominum et Verbum, et sic ipsam veritatem profligare ab ecclesia, nam Dominus est ipsa Veritas, pariter Verbum. Vicissim per "testari" in hoc sensu intelligitur veritatem loqui, et per "testimonium" ipsa veritas. Inde quoque est Quod decalogus dicatur "Testimonium," Exod. [9]xxv. 16, 21, 22; [10]xxxi. 7, 18: xxxii. [11]15; xl. 20; Levit. xvi. 13; Num. xvii. [12]9, 25 [B.A. 4, 10]. Et quia Dominus est Ipsa Veritas, dicit de Se quod Ipse testetur:
Quod Dominus sit ipsa Veritas (Joh. xiv. 6; Apoc. iii. [7, 14]); Et quod Ipse testetur et sit sui testis (Joh. iii. 11; viii. 13-19; xv. 26; xviii. 37, 38).