311. In sensu caelesti, per "occidere" intelligitur irasci temere Domino, odio Illum habere, et velle nomen Ipsius delere: hi sunt, de quibus dicitur, quod crucifigant Ipsum; quod etiam facerent similiter ut Judaei, si in mundum, ut prius, veniret. Hoc intelligitur per "Agnum stantem sicut occisum" (Apoc. v. 6; xiii. 8):
Et per "crucifixum" (Apoc. xi. 8; Hebr. vi. 6; Gal. iii. 1).