307. In sensu caelesti, per "Patrem" intelligitur Dominus noster Jesus Christus, et per "matrem" communio sanctorum, per quam intelligitur ecclesia Ipsius per universum orbem sparsa. Quod Dominus sit Pater, constat ex his: "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, ....cujus nomen.. Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis" (Esa. ix. [1]5 [B.A. 6]). "Tu Pater noster, ..Abraham non cognoscit hos, et Israel non agnoscit nos, Tu.. Pater noster, Redemptor noster a saeculo nomen tuum" (Esai. lxiii. 16). Dixit.. Philipus, Monstra nobis Patrem...; dicit illi Jesus, .....Qui vide Me videt Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem; ....Credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit?" (Joh. [1]xiv. 7-11; xii. 45). Quod per "matrem" in hoc sensu intelligatur ecclesia Domini, constat ex his: "vidi urbem sanctam Hierosolymam novam, ....paratam sicut Sponsam ornatam Marito" (Apoc. xxi. 2). Angelus dixit ad Johannem, "Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem; ....et ostendit.. urbem.. Sanctam Hierosolymam" (Apoc. xxi. 9, 10). "Venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Ejus paravit se: ....beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt" (Apoc. [2]xix. 7, 9). (Et praeterea, Matth. ix. 15; Marc. ii. 19, 20; Luc. v. 34, 35; Joh. iii. 29: [xix.] 25-27.) Quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur Nova Ecclesia, quae a Domino hodie instauratur, videatur Apocalypsis Revelata (n. 880, 881); haec ecclesia, et non prior, est Uxor et Mater in hoc sensu. Proles spirituales, quae ex hoc conjugio nascuntur, sunt bona charitatis et vera fidei; et illi qui in his a Domino sunt, vocantur "filii nuptiarum," "filii Dei," et "nati ab Ipso."