303. In sensu caelesti per hoc praeceptum intelligitur conjunctio cum Domino, et tunc pax, quia tutatio ab inferno; per Sabbathum enim significatur quies; et in supremo hoc sensu pax; quare Dominus vocatur "Princeps pacis," et quoque Se vocat "Pacem;" ut constat ex his locis: "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps Pacis; multiplicanti Principatum et Pacem non erit finis" (Esai. ix. 5,6). Jesus dixit, "Pacem relinquo vobis, Pacem meam do vobis" (Joh. xiv. 27). Jesus dixit, "Haec locutus sum, ut in Me Pacem habeatis" (Joh. xvi. 33). "Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis et audire facientis Pacem, ....dicentis.., Regnat [1]Deus tuus" (Esai. lii. 7). Jehovah "redimet in pace animam meam" (Psalm. lv. 19 (B.A. 18]). "Est opus [2]justitiae pax,.. labor justitiae quies, et securitas.. in aeternum, ut.. habitent in habitaculo pacis, et in tentoriis securitatis, et in quietibus tranquillis" (Esai. xxxii. 17, 18). Jesus dixit ad Septuaginta quos emisit, "In quam domum intraveritis, primum dicite Pacem domui [3]huic; et si fuerit filius pacis, requiescet super illo pax vestra" (Luc. x. 5, 6: Matth. x. 12, 14). Jehovah "loquetur pacem ad populum suum, ....Justitia et pax osculabuntur se" (Psalm. lxxxv. 9, [4]11 [B.A. 8, 10]). Cum Ipse Dominus apparuit Discipulis, dixit, "Pax vobiscum" (Joh. xx. 19, 21, 26). Praeterea de statu pacis, in quem venturi sunt a Domino, agitur apud Esaiam (lxv. et lxvi, et alibi); et in illum venturi sunt, qui in Novam Ecclesiam, quae hodie a Domino instauratur, recipiuntur. Quid pax in sua essentia, in qua sunt angeli caeli, et illi qui in Domino sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 284-290). Ex his etiam patet, cur Dominus Se vocat "Dominum Sabbathi," hoc est, quietis et pacis.