True Christian Religion (Ager) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. (iii.) Quod Deus, postquam mundus factus est, sit in spatio absque spatio, et in tempore absque tempore. - Quod Deus et Divinum, quod immediate ab Ipso procedit, non sit in spatio, tametsi est omnipraesens, et apud unumquemvis hominem in mundo, et apud unumquemvis angelum in caelo, et apud unumquemvis spiritum sub caelo, non potest idea mere naturali comprehendi, sed potest aliquatenus idea spirituali. Quod non possit idea mere naturali comprehendi, est, quia in illa est spatium; formata enim est ex talibus quae in mundo sunt, in quorum omnibus et singulis, quae spectantur oculis, est spatium: omne magnum et parvum ibi est spatii; omne longum, latum et altum ibi est spatii; verbo, omnis mensura, figura et forma ibi est spatii. Sed usque potest homo aliquatenus comprehendere id cogitatione naturali, modo in illam admittat aliquid lucis spiritualis. Sed primum aliquid dicetur de idea cogitationis spiritualis. Haec non trahit aliquid ex spatio, sed omne suum trahit ex statu. Status dicitur de amore, de vita, de sapientia, de affectionibus, de gaudiis, in genere de bono et vero; idea vere spiritualis de illis non commune habet cum spatio; est superior, et spectat ideas spatii sub se, sicut caelum spectat terram. [2.] Quod Deus praesens sit in spatio absque spatio, et in tempore absque tempore, est causa, quia Deus est semper idem, ab aeterno in aeternum, ita qualis ante mundum creatum talis post illum; et in Deo et coram Deo ante creationem non fuerunt spatia et tempora, sed post illam; quare quia est idem, est in spatio absque spatio, et in tempore absque tempore: inde sequitur quod natura separata sit ab Ipso, et tamen in illa omnipraesens sit; vix aliter quam sicut vita in omni substantiali et materiali hominis, tametsi non cum illis se commiscet comparative sicut lux in oculis, sonus in auribus, gustus in linguis, aut sicut aether in terris et aquis, per quem orbis terraqueus continetur et circumagitur, et sic porro; quae agentia si auferrentur, substantiata et materiata illa momento conciderent aut dilaberentur; immo mens humana, si Deus non in illa ubivis et omni tempore praesens esset, difflueret sicut bulla in aerem; ac utrumque cerebrum, in quibus ex principiis agit, in spumam abiret, et sic omne humanum fieret pulvis terrae, et odor volans in atmosphaera. [3.] Quoniam Deus in omni tempore est absque tempore, ideo in Verbo suo de praeterito et de futuro loquitur in praesenti, ut apud Esaiam, "Puer natus est nobis, Filius datus est,.... cujus nomen est,... Heros,... Princeps pacis" (cap. ix. 5 [B.A. 6]):

et apud Davidem, "Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad me, Filius meus Tu, Hodie genui te" (Ps. ii. 7):

haec de Domino venturo: quare etiam dicitur apud eundem, "Mille anni in oculis tuis sicut dies hesternus" (Ps. xc. 4). Quod ubivis sit praesens in universo mundo, et tamen non aliquid mundi proprium in Ipso, hoc est, non aliquid quod spatii et temporis est, ex pluribus aliis locis, a videntibus et vigilantibus, in Verbo potest perspici, ut ex hoc apud Jeremiam, "Numne Deus in propinquo Ego,... et non Deus e longinquo? Num occultabitur vir in latibulis ut Ego non videam...? [1]Nonne caelum et terram Ego impleo?" (cap. xxiii. 23, 24.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church