292. Per hoc praeceptum, "Non erit Deus alius coram faciebus meis," in sensu naturali etiam intelligitur, quod non aliquis homo defunctus aut vivus colendus sit sicut Deus, quod quoque in orbe Asiatico, et circum illum variis in locis factum est. Multi dii gentium non fuerunt alii, sicut Baal, Astaroth, Chemos, Milkom, Beelzebub; ac Athenis et Romae Saturnus, Jupiter, Neptunus, Pluto, Apollo, Pallas, etc.; quorum aliquos primum coluerunt ut sanctos, postea ut numina, et denique ut deos. Quod etiam coluerint homines vivos ut deos, constat ex edicto Darii Medi, Quod nemo intra triginta dies peteret aliquid a Deo, sed a rege solo; si secus, conjiceretur in foveam leonum (Dan. vi. 8 ad fin.).